Petrus Merseburger

Petrus vulgo Peter Merseburger (natus die 9 Maii 1928 in urbe Zeitzensi in Saxonia et Anhaltio, mortuus die 15 Februarii 1522 Berolini) diurnarius et scriptor Germanicus fuit.

Homines multos movit cum de cancellario Gulielmo Brandt biographiam longam pepigit.

Petrus Merseburger
Petrus Merseburger (2004)

Vita

Filius pictoris et graphici Caroli Henrico Merseburger gymnasium Zeitzense frequentavit. Postea Salinis Saxonicis et Amasiae Cattorum linguae Theodiscae, historiae et sociologiae studuit.

Diu moderator et relator apud periodicum illustre septimanale Der Spiegel fuit. Annis inter 1967 et 1975 politicas emissiones televisificas praetitulatas Panorama disposuit, quod antea Ioachimus Fest curaverat. Ex anno 1968 Hammoniae clavum imperii ARD feliciter tenebat et res ad historiam recentiorem spectantes procurabat. Inde ab anno 1977 variis in urbis graphea radiophoniae et televisionis publicarum Germanicarum administrabat, et id Vasingtoniae (D.C.) (1977–1982), in Sovietice occupato Berolino Orientali (1982–1987), Londinii (1987–1991).

Rebus televisificis terminatis scriptoris independentis munere functus est; tunc aut Berolini aut in Francia meridiana vixit. Sodalitatis PEN socius fuit. Tum biographiae eius multos homines captabant. Opusculo tali gaudebant Curtius Schumacher, Rudolphus Augstein, Gulielmus Brandt et Theodorus Heuss.

Cippus eius invenitur in coemeterio Berlinensi ad viam Heerstraße sito. Filius Stephanus Merseburger (* 1964) quoque diurnarius factus est.

Honores

Petrus Merseburger 
Brandt (ad sinistram) cum Merseburger (anno 1969 post electiones senatus Bonnensis)
  • Das politische Buch pro opusculo biographico de Schumacher (1996)
  • Deutscher Bücherpreis pro opusculo biographico de Brandt (2003)
  • Leuchtturm-Preis pro opusculo biographico de Augstein et pro generatim omnibus operibus (2008)
  • civis Zeitzensis honoris caussa (2008)
  • Bundesverdienstkreuz, crux pro meritis rei publicae Germanicae (2018)

Opera

Nexus externi

Notae

Tags:

Petrus Merseburger VitaPetrus Merseburger HonoresPetrus Merseburger OperaPetrus Merseburger Nexus externiPetrus Merseburger NotaePetrus Merseburger15 Februarii152219289 MaiiBerolinumBiographiaDiurnariorum arsGermaniaGulielmus BrandtSaxonia et AnhaltiumScriptor

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PetrusPan (genus)OganessonSimona WeilCola CaoInopia operarum201420 SeptembrisDistrictus autonomus Chanty-MansiensisFlorentiaHomo suspensusOtto BraunLinguae Uto-AztecaeIndex praesidum Civitatum Foederatarum AmericaeRomania1998Parthenon2007Marcellus IIOlea europaeaUnitates StoneyanaeMassiliaMichael GorbačëvMustapha Kemal AtatürkNederlandiaAcheruntiaPicturaMelilaIusFanum Sancti Benedicti UllaniRegio CircassiensisAstronomiaEthicaNazismus1211Musica classica1930Mari ElLudus potatoriusBononiaCommand & Conquer7565 Zipfel18741995CeliabinscaPhiladelphiaTerra MariaeEduardus O. WilsonDeusCanadaNomismaIoannes Nikitin1765PapuaThe 39 Steps (pellicula 1935)Pan paniscusPaulus NerudaDomus TangLunae VillaVaginaVector Laplace–Runge–LenzSainte-Agathe-des-MontsCriticusGeographica (Strabo)Maria I (regina Angliae)1 IuliiFanum Sanctae Crucis de MalianoImmanuel KantLingua SanscritaBlood Omen 2ArsAthenaeNomen adiectivumAngelus🡆 More