Unitates Stoneyanae

Unitates Stoneyanae sunt systema mensurae a physico Hibernico Georgio Johnstone Stoney anno 1881 creatum et primum exemplum systematis unitatum naturalium(en)(d) propositum – quod est grex unitatum sic excogitatum ut quaedam selectae quantitates physicae constantes(d) et systema plene definiant et in ipso systemate includantur.

Georgius Stoney fuit primus qui intellexit onus electricum quantitates discretas tantum accipere posse; hoc ei suasit ut significationem universalem in minima unitate videret. Talis minima unitas (i.e. onus electricum electronis), una cum aliis tribus quantitatibus constantibus quas item is putavit universales (eae sunt celeritas lucis, constans gravitationis et constans Coulombiana), sivit eum systema creare, quod hodie in honorem eius appellatur.

Unitates

Ad novum systema mensurae definiendum, Georgius Stoney has quantitates constantes elegit:

  • c, celeritatem lucis in vacuo
  • G, constantem gravitationis
  • ke, constantem Coulombianam
  • e, onus electricum elementare (i.e. onus protonis vel electronis)

Nonnulli auctores posteriores, praesertim post reformationem unitatum primariarum systematis metrici(en)(d) anni 2019, in locum constantis Coulombianae (ke) aliquando 1/4πε0 substituunt (ubi ε0 est constans permittivitatis vacui(en)).

Nomen Dimensio Aequatio Mensura ad SI versa
Longitudo Stoneyana longitudo (L) Unitates Stoneyanae  1.3807 × 10−36 m
Massa Stoneyana massa (M) Unitates Stoneyanae  1.8592 × 10−9 kg
Tempus Stoneyanum tempus (T) Unitates Stoneyanae  4.6054 × 10−45 s
Onus electricum Stoneyanum onus electricum (Q) Unitates Stoneyanae  1.6022 × 10−19 C

Constantes quae systema Stoneyanum definiunt, cum per ipsas unitates Stoneyanas exprimantur, partem numeralem habent unius:

    Unitates Stoneyanae 

Secundum ipsum systema pars numeralis constantis Planckianae minutae est

    Unitates Stoneyanae 

ubi α est constans structurae politae.

Proportio inter unitates Planckianae et unitates Stoneyanas est Unitates Stoneyanae . Idcirco: Unitates Stoneyanae  Unitates Stoneyanae  Unitates Stoneyanae  Unitates Stoneyanae 

Nonnulli auctores, unitates Planckianas imitantes, unitatem Stoneyanam temperaturae (TS) systemati addunt, cui 1.2103 × 1031 K congruunt.

Notae

Nexus interni

Tags:

1881Hiberniad:Q173227d:Q3962243en:Natural units

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

2007PelopsMichael (archangelus)ImperatorDonaldus TrumpLingua InterslavicaMons Regalis (Sicilia)PetrusAlbusSalome (discipula)4chanSubiectum (grammatica generalis)Phoenix (Ilias)Corona BohemiaeRegnum ParthorumMaria de BituriaPagina primaImperium Romanum OrientaleTelescopium spatiale HubbleanumEuropaLingua HispanicaCanisMusculus quadriceps femorisAbbatia MurbacensisAegyptusSententia (gnome)NederlandiaFidelis de SigmaringaCommunismusArs ingeniariaRuberMoneta (pecunia)23 AprilisStatus caeliLondiniumMasturbatioMediolanumNeapolisDies IovisIraniaTemetumComputatrumScacciDies libri et iuris auctorum1902BitusTelevisioCastor (genus)AnabathrumAustraliaRonaldus ReaganGaius Iulius CaesarEncyclopaediaGermania (Tacitus)CorOppidumUniversitasLuxUnio EuropaeaPlanetaIPv6NasburgumCalifornia1951PagusNervus ilioinguinalisVis electromagneticaAulus GabiniusCaput mundi25 AprilisVandalitiaVindobonaPeruvia🡆 More