Patera Pulveris fuit tempus tempestatum pulveris severarum quae oecologiam et agriculturam pratariarum Civitatum Foederatarum et Canadae per decennium post 1930 magnopere laeserunt; siccitas aspera et defectio rationum agriculturae siccae erosionem ventosam (rationes aeolianas) prohibere adhibitarum rem effecerunt.
Siccitas tria culmina habuit, annis 1934, 1936, et 1939–1940, sed nonnullae regiones Planitierum Altarum status siccitatis octo annos cognoverunt. Lata intacti soli superioris Magnarum Planitierum aratio alta per priora decennia gramina endemica radices profundas habentia quae solum et humorem per tempora siccitatis et ventorum fortium usitate tenebant summoverat. Rapida instrumentorum mechanizatio, praecipue parva tractoria per benzinum acta et latus messoris coniuncti usus, sententias aridam terram gramineam (quarum multae minus quam decem uncias praecipitationis per annum accipiebant) ad cultam segitum terram convertere magnopere affeceruntt.
Per siccitatem decennii post 1930, solum liberum pulveris factum est, quod venti obtinentes procul flabat in nubibus quae caelum aliquando nigraverunt. Hi strangulantes pulveris fluctus, "blizzard nigra" vel undae nigrae (Anglice black rollers) appellati, Urbs Novum Eboracum, Vasingtoniam Districtus Columbiae, aliasque urbes Orae Orientalis attigit, visibilitatem ad unum metrum vel minus saepe imminuentes. Robertus E. Geiger, diurnalista Associated Press, in Urbe Boise Oclahomae fortuite adfuit ut "blizzard nigra" Diei Solis Nigri, 14 Aprilis 1935, spectaret. Eduardus Stanley, editor nuntiorum pro Associated Press in Urbe Kansiae constitutus, Dust Bowl, vocabulum Anglicum, dum fabulam nuntiorum Geigeranam rescribebat.
Siccitas et erosio temporis Paterae Pulveris 100 000 000 (400 000 km2) agrorum affecit qui panhandles Texiae et Oclahomae partibusque adiacentibus Novi Mexici, Colorati, et Kansiae nixi sunt. Clima Paterae Pulveris nonnulla deciens milia familiarum ut fundos reliquerent coegit. Multae harum familiarum, Okies (quia multae ex Oclahoma migrabant) saepe appellatae, ad Californiam aliasque civitates migraverunt, ubi mox cognoverunt Magnam Depressionem Oeconomica condiciones oeconomicas redidisse haud meliores quam condiciones reliquerant. Ioannes Steinbeck scriptor libros The Grapes of Wrath et Of Mice and Men ('De muris et hominibus') de talibus hominibus scripsit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pateram Pulveris spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Patera Pulveris, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.