Marchantiophyta sunt divisio embryophytorum non vascularium, olim vulgo hepaticae appellata, sicut bryophyta et anthocerotophyta, eis est circulus vitae in gametophytis conditus, ubi cellulae plantae solum unam informationis geneticae copiam ferunt.
Biologi aestimant circiter 9000 specierum marchantiophytorum exstare. Nonnullae ex speciebus familiaribus sunt thallus complanatus sine foliis, sed plurimae sunt foliaceae bryophytorum complanatorum similes. Species foliaceae a bryophytis similibus nonnullis proprietatibus distingui possunt, praecipue rhizoidis cellularum singularium. Marchantiophyta foliacea etiam a plurimis (sed non omnibus) bryophytis discrepant, quia eorum foliis numquam est costa (in multis bryophytis praesens), et cilias marginales (rarissimas in bryophytis) ferre possunt. Aliae differentiae inter omnia bryophyta et marchantiophyta non sunt universae, sed folia in tribus gradibus ordinata, lobi atrocaerulei vel segmentati, vel inopia caulium et foliorum clare diversorum omnia marchantiophyta indicant.
Forma in dextera parte partem enodationis cladistice marchantiophytorum anno 2006 factam indicat, quae in tribus genis chloroplasticis, uno geno nucleari, et uno geno mitochondriali conditur. |
|
Classificatio nova, a Söderström aliisque anno 2016 divulgata, Marchantiophyta sic digerit.
Aliquot imagines structuram et diversitatem Marchantiophytorum monstrat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marchantiophyta spectant. |
Vide Marchantiophyta in Victionario. |
Vide "Marchantiophyta" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • 55925 Fossilworks |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Marchantiophyta, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.