Bryophyta: Divisio plantarum

Bryophyta, vulgo musci, sunt phylum parvarum plantarum sine floribus.

Bryophyta: Divisio plantarum
Anomodon viticulosus (gametophytum)

   
Subdivisiones: Classes
* Takakiopsida
  • Sphagnopsida
  • Andreaeopsida
  • Andreaeobryopsida
  • Polytrichopsida
  • Bryopsida

Cryptogamia sunt: floribus carent, et per sporas propagant. Vasculosa non sunt (lignum non habent), neque radices adsunt. In plerisque speciebus, aqua nutrimentaque extra caulem portantur, seu a foliis ex aere adsumuntur. Nonnullae autem texturas in caule phloemati xylematique similes habent.

In variis locis habitant: in solo, inter saxis, vel in ligno mortuo, seu tamquam epiphyta in arboribus. Cum gregatim vivunt, quasi pulvina vel, si in substrato repent, teges, videntur.

Generationes biformes alternantur. Haploideum gametophytum praevalet. Ex caulibus et foliis constat, et cum rhizoidis substrato affixum est. In antheridia et archegonia gametas gignit, ex quarum copulatione diploideum sporophytum gignitur. Hoc ex seta et sporangio constat, et gametophyto connectitur, ex quo nutrimenta recipit. In sporangio sporas producit, ex quibus denuo gametophytum oritur.

Bryophyta: Divisio plantarum
Vita bryophytorum.

Nexus interni

Bibliographia

  • Brands, S.J. (comp.). 1989-praesens. The Taxonomicon. Universal Taxonomic Services, Zwaag Nederlandiae. [1]. Die 20 Novembris 2015 accessum.
  • Shofield, W. B. 1985. Introduction to Bryology, The Blackburn Press. ISBN 1-930665-26-1.

Nexus externi

Bryophyta: Divisio plantarum  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bryophyta spectant.
Bryophyta: Divisio plantarum  Vide "Bryophyta" apud Vicispecies.
Bryophyta: Divisio plantarum  Situs scientifici: Tropicos • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks

Tags:

FlosPhylumPlantae

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PenisINRIFlavius IosephusPax mundiFerrivia elevataPius VAmazoniumFebruariusHierosolymaLPenis hominisAve MariaBLudovicus XIVVodcaPagina primaTrapeziticusWinston ChurchillMonacumHispaniaBisexualitasTranssexualitasRelativitas specialisScandinaviaEcclesiae MethodistaeDivina comoediaDecemberScacciMinervaOxygeniumSol1907Actus sexualesElectricitasDaniaAutocinetum pendensAutocurrus armatusLiberPorphyrius TyriusCurcuma zedoariaLingua Scotica (Teutonica)Georgius PoindexterGovernment cheesePippinus III (maior domus)Anna SeghersProductus domesticus generalisPolus arcticusBomba atomicaOnus probandiMaiusAnicius Manlius Torquatus Severinus BoethiusIntellegentia artificialisMammaCocainumOecumene AbrahamiticaLegumenBelizaNarratio fabularumAprilisPublius Ovidius NasoFulgurTextus conexivusAegyptusAthenaeTrusoAlbaniaG🡆 More