Lingua scripta est repraesentatio varietatis linguae per systema scribendi, inventum pueris docendum, qui linguam dictam (linguam oralem vel gesticulatoriam) per expositionem indocti discent.
Lingua scripta solum ut complementum certae linguae dictae exstat, et nulla lingua naturalis solum scribitur. Linguae autem exstinctae reapse solum scribi possunt, cum solum earum scripta supersunt.
Linguae scriptae mutantur tardius quam linguae dictae. Cum unum aut plura registra linguae a lingua dicta magnopere deflectantur, effectus diglossia appellatur; talis autem diglossia saepe una lingua habetur, inter linguam litterariam et alia registra inventa, praecipue si systema scribendi eius pronuntiatum eius refert.
Nati linguae Anglicae scriptores et lectores saepe non sciunt, Anglicam scriptam ob multiplicem naturam suae orthographiae eius fructum aliquantum artificiosum esse. Usitata Anglicae orthographia, saltem in vocabulis hereditate exceptis, recentiorem Anglicae Mediae phonologiam conservat, quae nunc dialectus orationis nullius est. Ergo, ob artificiosam huius recentioris formae linguae per scripturam conservationem, multum quod nos Anglice scribunt, fortasse intellegi posset Galfrido Chaucer (1343–1400), etiamsi nostram linguam dictam bene intellegere non posset.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Lingua scripta, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.