Lǐ Bái (litteris Sinicis 李白, 701–762), cognomento Taibai (Mandarinice 太白) et artis Qinglian Jushi (Mandarinice 青蓮居士), fuit poeta Sinicus, qui aetate domus Tang floruit.
Locus nativitatis incertus manet, quibusdam in provinciaGansu quaerentibus, nonnullis in urbe ruinosa Suyab (Sui Ye) Kirgiziae hodiernae, ad Viam Sericariam iacente: ibi enim proavus in exsilium missus erat.
Nativitas: 19 Maii 701; Suyab, Jiangyou Obitus: 30 Novembris 762; Dangtu County Patria: Domus Tang Nomen nativum: 李白
Familia
Genitores: Li Ke; Familia: Li clan of Longxi
Memoria
Sepultura: Tomb of Li Bai
Ipse, primus habitus ex maximis poetis (alter Du Fu) Domus Tang, saepe aetatis aureaepoesis Sinicae classicae appellatae, fuit poeta fecundus habilisque ad excogitandum, qui normas versificationis sui temporis extendit. Circa mille poemata exstantia ei tribuuntur, quorum triginta quattuor in Trecenta Poemata Tanganthologia populari comprehunduntur.
Quod ad vim et momentum historicum spectat, poesis Li Bai magni aestimatur ab eius tempore usque ad praesentem. Quae auctoritatem apud culturamIaponicam et tantum Occidentalem per multa poemata conversa et adaptata attingit. Etiam celebratur poeta ob eius notiones Taoisticas et amorem potionum fortium.
Vita in mundo nisi somnium magnum; quod per laborem curamve non corrumpam. Sic dicens, in diem temulentus eram, inermis in vestibulo prae ostio iacens.
Experrectus, in pratulo horti connivi; solitaria inter flores canebat avis. Me rogavi num fuisset dies uvidus aut apricus; vernusmangiferae dicebat ventus avi.
Per eius cantum commotus, mox suspirare coepi, etiam, quia vinum aderat, poculum implevi. Insane canens, ortum lunae exspectabam; carmine peracto, omnes deficiebant sensus.
Vita perpetuum nil nisi somnium dum sumpti specie praetereunt dies. Quid prodesse potest Sisyphius labor, quid curae? ut melius saepe mero frui, donec vestibulis aut foris accubes. Somno iam volucris me placida excitat sede florigera veris opes canens; ‘en age, hora quota est?’ inscitior rogo, sed tantum Zephyro blanda fugacibus pennatum gregibus verba placet dare. Haec dixi, subito corde meo tremens nunc et aequo animo dona benignius depromam veteri Bacchia dolio, aut ducam lepidum carmen ad auream Latonae filiam, dum mihi flebilis exactis numeris exciderit dolor.
Tres angustiae fluminis Caerulei
Anno 756 Li Bai tres angustias fluminis Caerulei nave praetervectus est ubi hodie lacus molis ripas antiquas celat. De quo itinere carmen celeberrimum composuit:
Mane ab urbe Baidi discedo nubibus obsessa: Uno die Jiangling longinquam attingam. Ripis ambabus simiarum neniae aërem implent: Navicula nostra iam cacumina mille praetervehitur.
Mane novo cincta nebulis ex urbe regressum dicent et patriam me rediisse die; simiolas cecinisse iocosas undique ripis, ardua dum lembo culmina praeteream.
Notae
Bibliographia
Beckwith, Christopher I. 2009. Empires of the Silk Road: A History of Central Eurasia from the Bronze Age to the Present. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-13589-2.
Cooper, Arthur. 1973. Li Po and Tu Fu: Poems Selected and Translated with an Introduction and Notes. Penguin Classics. ISBN 9780140442724.
Schafer, Edward H. 1967. The Vermilion Bird: T'ang Images of the South. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-05463-6.
Торопцев, C. A. 2009. Жизнеописание Ли Бо: Поэта и Небожителя. Moscuae.
Seth, Vikram, conv. 1992. Three Chinese Poets: Translations of Poems by Wang Wei, Li Bai, and Du Fu. Londinii: Faber & Faber. ISBN 0-571-16653-9.
Stimson, Hugh M. 1976. Fifty-five T'ang Poems. Far Eastern Publications: Yale University. ISBN 0-88710-026-0.
Varsano, Paula M. 2003. Tracking the Banished Immortal: The Poetry of Li Bo and its Critical Reception. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 978-0-8248-2573-7.
Waley, Arthur. 1950. The poetry and career of Li Po. Novi Eboraci: MacMillan. ASIN B0006ASTS4.
Watson, Burton. 1971. Chinese Lyricism: Shih Poetry from the Second to the Twelfth Century. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0231034644.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Li Bai, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.