55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis

Lex Licinia de sodaliciis est lex anno 55 a.C.n.

a consule Marco Licinio Crasso, una cum Pompeio collega , lata quae ambitum coercebat. Ipsi triumviri (Crassus, Pompeius, Caesar) sodalitates circa se collegerant : sodalicia adversariorum igitur, non sua reprimere volebant. Itaque statim consules facti mense Martio amicos suos praetores aut aediles faciendos curaverunt, vi Catonem a praeturae petitione arcentes, atque sibi provincias imperiumque proconsulare in quinquennium decerni antequam legem ad populum ferrent quam senatores, Afranio referente, mense Februario iam auctoritate sua sanxerant. Ita triumviri in ius vocari non iam poterant quoniam magistratus cum imperio immunes erant.

55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis
Civis Romanus suffragium ferens in denario anno 63 a.C.n. excuso

De crimine

Iam multae leges de ambitu erant -ipse Cicero, cum consul esset, legem Tulliam de ambitu Catilinae consiliis obviam ut iret, tulerat - quae non multum adversus hanc pestem efficere potuerant. Crimen sodalicii vim quodam modo cum ambitu coniungebat. Sodales vulgo dicebantur homines circa praestantem virum consociati ad cultum vel aliam rem huiusmodi celebrandam. Tum vero ad corruptionem comitiorum adhibebantur. Ita interpretanda sunt Ciceronis verba in oratione Pro Plancio : consensionem quae magis honeste quam vere sodalitas nominaretur ... tribum turpi largitione corrumperet. Ibidem paulo post his actionibus constare crimen sodalicii adfirmabat : decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia largitione devincta, quae verba ad militarem quandam disciplinam pertinere videntur.

De tribubus editiciis

Severitas maior novae legis in hoc constabat quod accusator tribus e quibus iudices ducerentur ipse ederet, recusatione una tantum reo relicta. In omnibus aliis iudiciis ex omnibus tribubus sorte ducebantur iudices et recusationes alternae ambobus partibus dabantur. Secundum Ciceronem senatores, cum hanc condicionem sanxerunt, hoc in animo habebant, accusatorem illas tribus potissimum electurum quae corruptae essent quia culpam largitoris melius nossent et iratae eum convincere vellent. Sententia Ciceronis sic intelligenda : largitiones in tribubus ad plebem spectare, iudices vero ex ordinibus senatorio et equestri aut e tribunis aerarii ductos minus facile emi posse quia divites essent. Verum esse quod diceret an re vera crediderit Cicero dubium est. Certe Laterensem accusatorem reprehendit quod tribus a largitione alienas ediderit, velut ac si infestissimas potissimum reo sibique elegisset. Ita non ad veritatem manifestandam sed ad Plancii damnationem tantum spectasse videbatur accusator, Ciceronis saltem opinione. Praemium insuper accusatori dabatur, siquidem reum sodalicii convicerat.

Non diu viguit haec lex quia iudices ab accusatore designatos cum aequo iudicio consentire negabat ius Romanum etiamsi largitores et tribuum corruptores omnes persequi cupiebant. Praeterea post bella civilia comitia omnem vim in republica amiserant.

De iudiciis

Hac lege postulati sunt :

  • 54 a.C.n. Publius Vatinius ob comitia praetoria Pompeio Crassoque consulibus habita, accusante Gaio Licinio Calvo. Absolutus. Ei saluti fuit potentia triumvirum potius quam oratio a Cicerone tum habita.
    • Gnaeus Plancius ob comitia aedilicia Pompeio Crassoque consulibus habita, accusante competitore Marco Iuventio Laterensi. Absolutus. Ei saluti fuit potentia triumvirum potius quam oratio pro eo a Cicerone habita.
    • item Gaius Messius quidam mense Iulio. Exitus ignotus.
  • 52 a.C.n. Titus Annius Milo a Fulvio Nerato accusatus ob comitia consularia quae 53 a.C.n. haberi debuerunt. Damnatus.
  • 51 a.C.n. Marcus Valerius Messalla ob comitia consularia annorum 54 et 53 a.C.n. Damnatus.

Praecipuus fons de ea lege est oratio Ciceronis Pro Cn. Plancio. Nonnulla in epistulis quoque inveniuntur.

Si vis plura legere...

Nexus externi

Notae


Tags:

55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis De crimine55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis De tribubus editiciis55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis De iudiciis55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis Si vis plura legere...55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis Nexus externi55 A.c.n. Lex Licinia De Sodaliciis Notae55 A.c.n. Lex Licinia De SodaliciisAedilisCato minorLucius AfraniusMarcus Licinius Crassus (triumvir)PompeiusPraetorSenatus RomanusTriumviratus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

747IndonesiaMilleUcrainaEpiscopusCaelumFlumen MargaritarumTransisalaniaSussexiaIraniaCanalis vertebralisMatthaeus (apostolus)Provincia PotentinaRes publicaExercitus RomanusCommunismusNorvegiaNumerus incolarumChristophorus ColumbusTulbiumBellumMonacumIura humanaBrundisiumFaust (Goethe)Fratres GrimmThailandiaChiosFranciaAlbusGeneticaMediolanumCirculus AnniIusSexualitas humanaSubiectum (grammatica generalis)Augustinus DatusMons Regalis (Sicilia)Richardus DedekindSensuna (districtus)Lignum scientiae boni et maliSententia (gnome)Adinianum (Croatia)IentaculumReligio IudaicaArsNarcissus (mythologia)MediaViciIncursio Russica in Ucrainam (2022)PalinurusPhysiologiaDies libri et iuris auctorumDies solarisSlovaciaCervesiaKnezusTurciaApoplexia cerebriGermania (Tacitus)Anglice2007🡆 More