Pro Cn. Plancio: Oratio Ciceronis (54 a.C.n.)

Pro Plancio est oratio Ciceronis anno 54 a.C.n.

mense Augusto exeunte apud iudices habita et eodem anno publicata. Quamvis apud iudices habita haec oratio ad rem publicam pertinet : de ambitu enim et vi agitur quibus illo tempore comitia magistratuum vitiari solebant, cum optimates ex una parte, triumviri et populares ex altera legibus non salvis acerrime inter sese pugnarent (tempus erat sodalitiorum armatorum Milonis et Clodii). Quae perpetua corruptio rem publicam senatoriam in praeceps dabat. Hac in oratione Cicero et maturius ingenium oratorium ostentat et "palinodiam" politicam suam confirmat dum necessarium triumvirorum, quorum potentia paucos ante annos ipse Roma pulsus erat, Gnaeum Plancium, defendit adversus hominem factionis senatoriae, Iuventium Laterensem.

De lite

Anno 55 a.C.n. Gnaeus Plancius, Aulus Plautius, Marcus Iuventius Laterensis simul aedilitatem curulem petebant. Suffragantibus occulta fraude novis consulibus Pompeio et Crasso renuntiati sunt Aulus Plotius et Gnaeus Plancius, Laterensis, Catonis amicus, repulsam tulit. Plancius statim magistratum iniit quia iam mensis Martius erat (comitia quae anno 56 haberi debuerunt ob acerrimas dissensiones dilata sunt donec consulatus vacabat). Bis repetita insuper illa comitia sunt : nam ob rixas et caedem (ita ut toga Pompei qui comitiis praesidebat sanguine respersa sit !) Plancius primum ne renuntiaretur impeditus erat : ita quodam modo bis electus est. Anno vero sequenti, cum Plancius rursus privatus esset, Laterensis eum ex lege Licinia de sodaliciis postulavit, quod tribuum suffragia emisset atque vim per sodales adhibuisset. Accusationi subscripsit Lucius Cassius Longinus, Cicero et Hortensius reum defenderunt.

De reo

Plancio familiaris necessitudo cum Cicerone erat : non tantum enim vicini erant (nam praefectura Atina 15km Arpino distabat), non tantum uterque homo novus erat, non tantum Cicero cum eius patre, publicanorum principe, varie coniunctus erat, sed sacra hospitii iura inter eos orta erant tum cum Plancius, anno 58 a.C.n. quaestor in Macedonia, exsulantem oratorem domi suae Thessalonicae retinebat auxilioque auctoritatis adversus insidias tuebatur. Nihilominus Gnaeus Plancius necessarius triumvirum erat (in primis a Crasso, equestris ordinis patrono, sustentatus videtur), qui triumviri praecipui inimici Ciceronis fuerant, quorum potentia Roma pulsus erat. In hac causa Cicero illos qui eum defenderant adversus tribunum plebis Clodium (e quibus fuit Laterensis) deserebat. Transfugerat ad triumviros. Itaque accusatores Ciceronem Planci merita erga se in maius interpretari iure dicebant.

De accusatore

Nobili familia Tusculana ortus (tam genus maternum quam genus paternum consulare ei erat), Marcus Iuventius Laterensis iam ab initio factioni optimatum favebat atque idem fere de republica sentiebat atque Cato Minor. Consilia sua anno 59 a.C.n. praeclare patefecit cum in verba legis agrariae Caesaris consulis iurare recusavit. Deinde Ciceronem a tribuno Publio Clodio, quem triumviri in oratorem immiserant, tueri conatus est : quae merita erga se ineunte oratione Cicero memorat atque semper verecundis verbis eum adloquitur et ab omni genere contumeliae abhorrescit. Nihilominus illi nobilium superbiam obicit atque equestrem ordinem nimis contemptum velut ac si putaret hominibus novis non licere usque ad senatoriam dignitatem ascendere. Ita enim de illa accusatione rationem reddere tamquam indignaretur Laterensis quod eques Romanus nobili senatori praelatus esset, perutile erat ad causam Planci tuendam.

Lex Licinia de sodaliciis

Recens erat lex Licinia de sodaliciis : anno 55 a.C.n. a consule Marco Licinio Crasso, Pompeio collega auctore, lata potest fieri ut etiam posterior sit aediliciis comitiis quibus Gnaeus Plancius renuntiatus est. Nam triumviri qui sodalitates circa se habebant primo amicos suos praetores aut aediles faciendos curaverunt antequam legem ad populum ferrent quam senatores, Afranio referente, mense Februario iam auctoritate sua sanxerant. Triumviri sodalicia adversariorum, non sua reprimere volebant.

Iam multae leges de ambitu erant -ipse Cicero, cum consul esset, legem Tulliam de ambitu Catilinae consiliis obviam ut iret, tulerat - quae non multum adversus hanc pestem efficere potuerant. Crimen sodalicii vim quodam modo cum ambitu coniungebat. Sodales vulgo dicebantur homines circa praestantem virum consociati ad cultum vel aliam rem huiusmodi celebrandam. Tum vero ad corruptionem comitiorum adhibebantur. Ita interpretanda sunt Ciceronis verba : consensionem quae magis honeste quam vere sodalitas nominaretur ... tribum turpi largitione corrumperet. Paulo post his actionibus constare sodalicium adfirmabat : decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia largitione devincta, quae verba ad militarem quandam disciplinam pertinere videntur.

Severitas maior novae legis in hoc constabat quod accusator tribus e quibus iudices ducerentur ipse ederet, recusatione una tantum reo relicta. In omnibus aliis iudiciis ex omnibus tribubus sorte ducebantur et recusationes alternae ambobus partibus dabantur. Secundum Ciceronem senatores, cum hanc condicionem sanxerunt, hoc in animo habebant, accusatorem illas tribus potissimum electurum quae corruptae essent quia culpam largitoris melius nossent et iratae eum convincere vellent. Sententia Ciceronis sic intelligenda : largitiones in tribubus ad plebem spectare, iudices vero ex ordinibus senatorio et equestri aut e tribunis aerarii ductos minus facile emi posse quia divites essent. Verum esse quod diceret an re vera crediderit Cicero dubium est. Certe Laterensem reprehendit quod tribus a largitione alienas ediderit, velut ac si infestissimas potissimum reo aut Ciceroni, sibique devotissimas elegisset. Ita non ad veritatem manifestandam sed ad damnationem Plancii tantum spectare videbatur accusator, Ciceronis saltem opinione.

Non diu viguit haec lex quia iudices ab accusatore designatos cum aequo iudicio consentire negabat ius Romanum etiamsi largitores et tribuum corruptores persequi cupiebant. Praeterea post bella civilia comitia omnem vim in republica amiserant.

De Ciceronis oratione

Scholiasta principaliter coniecturalem illam defensionem esse iudicabat : etenim Cicero hoc in primis agit ut Plancium dignum fuisse qui aedilis fieret ostenderet : quod igitur fieri potuit sine largitione aut ambitu, ne de sodaliciis mentio fieret. Merita duorum competitorum diu comparat et inconstantiam favoris popularis memorat. Ita nisi accusator irrefragabilibus testimoniis aut argumentis reum convictum habuerit omnis suspicio dissipata erit. Contra vim primis comitiis factam, de qua per alios auctores certiores facti sumus, prudenter praetermittit ac de triumvirum consiliis, qui comitiis illo anno praesidebant, omnino silet (quod eo facilius ei fuit quo accusatores ipsos triumviros, qui tum omnes proconsules erant et magnos exercitus ducebant, accusare non audebant).

De se quoque et exsilio suo multa in hac longa oratione dicebat Cicero, dum se purgare erga optimates veteresque amicos conatur. Quae defensio pro domo praecipua causa fuisse videtur cur oratio Pro Plancio tam cito publicata sit.

Editio critica recens

  • Cicero, Discours. Tome XVI, 2ème partie. Pour Cn. Plancius ; pour M. Aemilius Scaurus, Petro Grimal ed. et interpr. Parisiis : Les Belles Lettres, 1976. (Collection des Universités de France)

Si vis plura legere...

Nexus externi

Notae

Opera Ciceronis
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo

Tags:

Pro Cn. Plancio De litePro Cn. Plancio De Ciceronis orationePro Cn. Plancio Editio critica recensPro Cn. Plancio Si vis plura legere...Pro Cn. Plancio Nexus externiPro Cn. Plancio NotaePro Cn. Plancio54 a.C.n.CiceroComitiaGnaeus PlanciusMarcus Iuventius LaterensisOptimatesPopularesPublius Clodius PulcherTitus Annius MiloTriumviratus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

KazachstaniaLudusCornelius TacitusFranklinus D. RooseveltAcidum citricumHistoriaAngolia638Ramus interventricularis anteriorNeanthopolisXaliscaConcilium TridentinumIuppiter (planeta)Collegium Omnium Animarum (Oxonia)LibyaC++Anna (regina Britanniae)AmbraciaWikimediaSotziumVexillumCamera Legatorum RomaniaeCastratioClassis (nautica)Hieronymus CarcopinoIohannes Claudius MargueronPetrusLingua RussicaTriduum Sacrum202423 IuliiIesusBeoronaDemocratiaApopis923Donaldus TrumpAlexander MagnusBasilica Sancti PetroniiLacus HuronumOblatum et quaesitumMoscuaCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisGod Save the KingDascillus musculusOmIPv6Civitas VaticanaBaetisNovum Eboracum (urbs)VietnamiaPetrus GassendusBermudaHonaniaAntonius PatavinusInterreteBerolinumCarolus BazziNihilismus323Vicimedia CommuniaProvincia CremonensisWikisourceProgrammatura liberaBogotaPurpuraSchola normalis superior (Lutetia)Sabbatum Sanctum🡆 More