Insula Ellesmere (Inuktitut Umingmak Nuna 'terra Ovibovis moschati'; Anglice Ellesmere Island; Francogallice Île d'Ellesmere) est maxime septentrionalis et tertia a maxima insula Canadiensis, ac decima a maxima orbis terrarum.
Aream chiliometrorum quadratorum 196 235 comprehendit, Magna Britannia aliquantulum minor. Insula est 830 chiliometra longa et 645 chiliometra lata.
Ellesmere Insula, intra Archipelagum Arcticum iacens, pars Insularum Reginae Elizabethae putatur. Caput Columbia, apud latitudinem 83°06′, est maxime septentrionalis terra in Canada. Montes systematis Cordillerae Arcticae multum Insulae Ellesmere tegunt, ut insula maxime montana in Archipelago Arctico sit. Plus quam quinta insulae pars est Quttinirpaaq National Park, regio protecta.
Anno 2016, numerus incolarum in Insula Ellesmere Island habitantes fuit 191. Sunt tres coloniae: Alert, Eureka, et Grise Fiord. Insula administratur pars Regionis Qikiqtaaluk in Nunavut, territorio Canadiensi.
Anno 2015, geomagneticus telluris polus septentrionalis ad 80°22′N 72°37′W / 80.37°N 72.62°W fere in Ellesmere Insula patuit.
Insulae Ellesmere est maxime septentrionalis insectorum eusocialium habitatio nota, praecipue Bombi polaris, generis tribus Bombinorum. Etiam adest altera apidarum species, Bombus hyperboreus, qui parasitus in nidis Bombi polaris est. Gynaephora groenlandica, papilio familiae Erebidarum, quamquam non eusocialis, etiam in Insula Ellesmere invenitur. Quae species plerumque decem annos vivit, sed constat inter eruditos eius vitam usque ad quattuordecim annos extendi posse in ambabus humilibus Fiordi Alexandrini terris et Insula Ellesmere.
Insula Ellesmere est locus maioris partis The Long Exile: A True Story of Deception and Survival amongst the Inuit of the Canadian Arctic, Melaniae McGrath libro, qui High Arctic relocation tractat, controversam rectionis rationem, etiam adeo eius seriei mythistoriarum mysticarum.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Ellesmere spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • 5980420 GeoNames • Store norske Lexikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Insula Ellesmere, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.