Inachis Io

Inachis io est papilio familiae Nymphalidarum, sola species sui generis, quae in Europa Asiaque temperata ad orientem usque ad Iaponiam endemicus est.

Inachis Io

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Tribus : Nymphalini 
Genus : Inachis 
Hübner, 1819
Species : Inachis io 
Inachis io 
(Linnaeus, 1758)  
Synonyma
* Nymphalis io
  • Papilio io

Sunt duae subspecies, Inachis io caucasica (Jachontov, 1912) in Atropatene, et Inachis io geisha (Stichel, 1908) in Iaponia et Oriente Russico endemicae.

In Insulis Britannicis, hic papilio in Anglia, Scotia (Orcadibus Insulis et Aemodis non exclusis), Cambria, et Hibernia videtur. Sua distributio geographica hodie extenditur. Nihil ei minari putatur.

Proprietates

Latitudo alarum est 50–55 mm. Principalis alarum color est robiginosus, et cuique apice est propria macula ocularis nigra, caerulea, flava. Latus inferius est brunneum vel nigrum.

Historia naturalis

Inachis io in silvis, agris, pratis, pascuis, vivariis, et hortis, et a terris humilibus ad 2500 m super maris aequor habitat. Hic est papilio quotidianus, in permultis vivariis hortisque Europaeis visus. Mas terram defendit quam saepe in via feminarum ad situs ovipositionis eligit.

Hic papilio per hiemem hibernat antequam ova parit vere ineunte. Ova costata et olivacea in superioribus plantarum partibus, in inferioribus foliorum Urticarum Hululique lateribus adligantur. Erucae, nigrae, quoque in segmento sex ordinibus spicarum hamatarum serieque punctorum alborum, capite nigro, post septem dierum spatium excluduntur. Chrysalis est vel cinerea vel fusca vel viridis, aliquando colore aliquantum nigro tincta. Erucae ad 42 mm longae sunt.

Larvae Urtica dioica, Humulo lupulo, et Urtica urenti vescuntur.

Adulti nectar ex variissimis plantis florentibus sorbillant, inter quas Buddleia, Salices, Taraxaca, Origanum ferum, Sambucus ebulus, Eupatorium cannabinum, Trifolia ; ei etiam suco arborum et fructibus putrescentibus utuntur.

Etymologia

Io in mythologia Graeca fuit filia Inachi, regis Argorum, et ea fuit Herae sacerdos, cui Iuppiter vim obtulit et quem in iuvencam commutavit.

Pinacotheca

Notae

Bibliographia

  • Baker, R. R. (1972). "Territorial Behaviour of the Nymphalid Butterflies, Aglais urticae (L.) and Inachis io (L.)". Journal of Animal Ecology 41 (2): 453–469 

Nexus externi

Inachis Io  Vicimedia Communia plura habent quae ad Inachem Io spectant.
Inachis Io  Vide "Inachis io" apud Vicispecies.

Tags:

Inachis Io ProprietatesInachis Io Historia naturalisInachis Io EtymologiaInachis Io PinacothecaInachis Io NotaeInachis Io BibliographiaInachis Io Nexus externiInachis IoAsiaEndemismusEuropaFamilia (taxinomia)Genus (taxinomia)IaponiaLepidopteraNymphalidaeSpecies (taxinomia)Zona temperata

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ByzantiumCiceroCairusStephanus Berard2581999RequiemVolvo PersonvagnarPSR B1257+12 bMoneta (pecunia)Duodecim tabulaeEl NiñoMexicumEpiscopiumDieuzeLunaIosephus (sanctus)BulgariaIanusRegulus (Saint-Exupéry)Tellus (planeta)Regio MoscuensisVicimediaProtocollum translationis hypertextuumSeattlumMagnalia Christi AmericanaLavaniaCastellum Sancti Angeli (Roma)Constans structurae politaeUniversitas ColumbiaeMontanaLexica NeolatinaGraeciaEdmundus AboutMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)AsiaCommerciumNationes mundiThebae (Aegyptus)BelgicaIaponiaKarmaDeusEpiscopusSacrum Romanum ImperiumInformaticaDuctus cysticusConstantinus XI PalaeologusUcrainaMarcellinusimmobileMoles Trium AngustiarumSystema internumJInterreteLingua PolonicaIPv620 AprilisHistoria linguae LatinaeCarthagoBenedictus de NursiaCroatiaGeorgius III (rex Britanniarum)ParcaePietasDe bello GallicoMare MediterraneumSamuel (propheta)vietnamiaBellum frigidumSclopetum striatumMiles mercennariusGamelanPublius Vergilius MaroSpalatum🡆 More