Guido, vulgo Guy de Maupassant (natus in Castello Miromesnil iuxta Tourville-sur-Arques die 5 Augusti 1850; Lutetiae die 6 Iulii 1893 mortuus) fuit scriptor Francicus saeculi undevicensimi, qui, socius scholae naturalismi, mythistorias fabulasque breves (vel diegemata) modo realistico et saepe pessimistico confecit.
Familia
Memoria
Guidonis Maupassant cursus honorum initium cepit in officio ministerii quodam. Guidoni, in scribendo tironi, consilia sincera dabat Gustavus Flaubert, matris consobrinus; is homo mox vidit fortitudines Guidonis in confabulando esse.
Maupassant poesi in opere »Des Vers« (1880) congesta famam nullam assecutus fabellam quandam in annum 1870 Rothomagum finxit, cui titulus »Boule de Suif«. Ea historia culmini est in opere »Soirées de Médan« (1880) quod Aemilius Zola cum aliis collegit. Modo realismi et perfecta characterum delineatione Maupassant in omnibus naturalismi fautoribus eminet. Vel Aemilium Zola superavisse videtur. Narrationes eius dicuntur meliores esse quam mythistoriae: quia in his culpatur nimia velocitas in producendis tomis 27 annis tantummodo decem.
Attamen affabre scripta est matrimonii cuiusdam historia maesta »Une Vie« (1883) necnon fabula Milesia de diurnariis »Bel-Ami« (1885). Insequebantur »Mont-Oriol« (1887), »Pierre et Jean« (1888) et denique mythistoriae molles »Fort comme la Mort« (1889) et »Notre cœur« (1890; in ambabus olet Pauli Bourget auctoritas). Inter volumina XX cum fabulis maximi momenti autem sint haec: »La Maison Tellier« (1881), »Miss Harriet« (1884), »Monsieur Parent« (1885), »Le Horla« (1887), »L'inutile Beauté« (1890). Fabella »Musotte« Guido de Maupassant una cum Iacobo Normand 1891 felicissime scaenis adaptavit. Opusculum quoddam recte pro theatro scriptum »La Paix du Ménage« (1893) minus bonum fuit.
Velut frater natu maior et familiares alii vecordia captus est. Canois mortem sibi consciscere voluit atque Lutetiae in nosocomio privato "Blance" animam efflavit. Anno 1897 autem in eius honorem monumentum in Viridario Monceaux Lutetiensi erectum est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Guidonem de Maupassant spectant. |
Lege Γουίδων ντε Μωπασσάν ("Guido de Maupassant") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Guido de Maupassant, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.