Germania Inferior: Provincia Romana

Germania Inferior fuit provincia Romana, inter annos 82 et 90 condita.

Germania Inferior: De situ provinciae, Quando Romani venerunt, Administratio provinciae
Nomina provinciarum anno 115 imperatore Traiano

De situ provinciae

Hodie ibi Nederlandia et pars Flandriae sunt. Caput Colonia Agrippina fuit. Alia oppida Noviomagus, Castra Vetera, Novaesium, Bonna, Atuatuca fuerunt.

Quando Romani venerunt

Romani iam Gaio Iulio Caesare duce in Galliam venerunt et Octaviano Augusto imperatore Germania Inferior a Romanis occupata est, sed nondum in provinciam redacta est. Quod tandem temporibus Domitiani imperatoris fiebat.

Administratio provinciae

Cum Germania Inferior ad fines Germaniae liberae pertinet, ibi copiae Romanae maximae semper in castris habebantur. Itaque haec provincia Caesaris fuit et a legatis Augusti pro praetore administrabantur. Hi etiam ante provinciam conditam militibus imperabant. Fiscum provinciae procurator provinciae Belgicae utriusque Germaniae rexit, qui in Augusta Treverorum fuit. Et coloniae, municipia, civitates in provincia erant. Circa annum 260 Romani partem trans Rhenum situm propter incursiones Alamannorum reliquerunt. Eo anno provincia et pars Imperii Galliarum facta est et anno 275 ad imperium Romanum redditum est. Diocletiano Augusto regnante provincia ut aliae divisa est. Circa annum 406 Germani tandem provinciam invaserunt.

Legati Germaniae Inferioris

Inter alios et hi senatores Romani provinciam administraverunt:

Notae

Bibliographia

  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964

Tags:

Germania Inferior De situ provinciaeGermania Inferior Quando Romani veneruntGermania Inferior Administratio provinciaeGermania Inferior Legati Germaniae InferiorisGermania Inferior NotaeGermania Inferior BibliographiaGermania Inferior90Index provinciarum Romanarum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

MarinumMichael GorbačëvEcclesiae OrientalesGens humanaRussiaPhotographemaPlanities litoralisDistrictus autonomus Iamalo-NeneticusIuppiter (planeta)IliasSchismaNicaraguaInfinitasHydrargyrumGulielmus GilbertusImperium Romanum OrientaleMonoecus (urbs)AutessiodurumRoma antiquaAemoniaPraesesEcclesia Dei (motu proprio)GoogleSimona WeilVietnamiaCasale (Pedemontium)CoitusXaverius Gerardus MileiOs (anatomia oris)SolCourcelles (Ager Belfortii)LusitaniceAmstelodamumCuprumGlobus aërostaticus aëris calidiOTANFridericus X (rex Daniae)Lingua IaponicaBellae artesRomaAnuraGeographiaCavum dentisWikimediaIndonesiaPersecutiones Christianorum RomanaeVicimedia CommuniaLe Lardin-Saint-LazarePetrus SeewaldCruce signatiAquileiaLingua Theodisca19351852Hydrographia HispanicaLunaPraeses FinniaeGaius Iulius CaesarImperium CossanumGodefridus CasalisLingua FrancogallicaPetrus Paulus RubensLatinaInformaticaAegyptus antiquaAlexander StubbArsExercitus Romanus🡆 More