Donatismus

Donatismus fuit factio schismatica Ecclesiae perquam contraria quae saeculo IV in Africa Septentrionali vigebat.

Indisplicinatio et immodestia asseclis in odio esse videbatur neque martyres in istis circulis aberant.

Donatismus
Augustinus cum donatistis disputans, pinxit Carolus Andreas van Loo

Historia

Caecilianus, cum anno 311 Carthaginis episcopus electus esset, a turma quadam vehementer infestatus est. Causa fuit ordinatio ex manibus viri qui olim ipse persecutionis tormentorum perpessionis incapax erat. Quem gregem duxit episcopus Donatus Carthaginensis. Constantinus Magnus petivit a Miltiade ut accusationem Caeciliani demitteret. Quod et Arelate patres conciliarii anno 314 proclamaverunt atque perpetraverunt.

Anno 316 Mediolani Constantinus litigatores convenit, ut Caecilianus denuo deculpatus declararetur. Inde fana donatistarum clausa sunt et episcopi donatismo faventes exsulati sunt. Immo persecutio insequens eorum superstitionem et tenaciam auxit et tubera religionis periculosa germinavit. Quia donatistae una cum circumcellionibus vagantibus, ascesim colentibus et mendicantibus coaluerunt. Ad Christi vitam abstemiam imitandam, ut illi simulabant, incolas Africae Septentrionalis terrebant et in rebellionem contra auctoritates exstimulabant. Unde se ipsos agonisticos et milites Christi appellare solebant. Res publica armis se defendere debere patuit; diu pugnatum est. Augustinus Hipponensis partim scriptis partim disputatione magna anno 411 habita rem decernere iuvit. Commissarius imperialis in disceptatione citata finem rebellionum declaravit; tamen porro vi contra haereticos agere necesse fuit. Revera omnia usque invasionem Vandalorum et Araborum in ancipiti manserunt.

In historia ecclesiastica tum primo catholicismus/orthodoxismus et haeretici copulati duello colliserunt. Separatus omnis inde pugnandus debellandusque habebatur. Tunc decisio facta est non solum de tolerantia theologorum falsorum in gremio ecclesiae sed etiam de spe sacramentorum a persona legitima sed indigna datorum.

Nexus externi

Notae

Tags:

Africa SeptentrionalisSchisma

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Domus TangDistrictus autonomus Chanty-MansiensisDavid KatoCampasanumIosephus StalinCircumiectum naturaleMatthaeus RicciusCalcuttaChisinauCentulaNova Aurelia30 NovembrisVolodimiriaPyrrhanumCondate RedonumMarxismusFrancus FonsAgramansIudaeiVisinalCastratioAnthropologia biologicaSkatFerdinandus PessoaCocos nucifera1612AerAuvers-sur-OiseAndreas SchottusPetroglyphaImperialismus1928Maria MagdalenaSoaMichael GorbačëvPhilippinaeNomismaUssitaGautama BuddhaMelila19071912TokelauPisces (astrologia)Cultura popularisPetra (Iordania)NauruRussia KioviensisIemeniaCampiPsychologia gestaltDominica Resurrectionis DominiVictorius Arrigoni1985Mari ElLatinitas vivaTerriculum avium1770MatheraBasilica cathedralis Sancti DionysiiUniaeOsloa2019Franciscopolis (California)IniuriaPlanta2001Moyses LandauIsocratesComputatrum1998VehiculumTenebrae (officium)Archer J. P. Martin1211🡆 More