Catharina Aragonensis

Catharina Aragonensis (nata Catalina de Aragón Compluti die 16 Decembris 1485; mortua Cinnibantensi in oppido die 7 Ianuarii 1536) fuit prima e sex uxoribus Henrici VIII, regis Angliae. Parentes erant Elisabetha I Castellae et Ferdinandus II Aragoniae, reges catholici dicti.

Catharina Aragonensis
Catharina Aragonensis

Anno 1501, Catharina Arthuro Tudori, filio Henrici VII Angliae, nupsit. Cum Arturus princeps Cambriae esset, ad castellum Ludensis in Cambria missus est ad consilium Cambriae ducendum. De more Catharina maritum suum comitata est. Aliquot menses post pestem Arthurum sumpsit, Catharina ipsa vix supervivente. Summus pontifex Christianorum ei concessit ut fratrem minorem Arthuri, futurum regem Angliae Henricum VIII, in matrimonium acciperet (Henricus VIII eam in matrimonium duxit testamenti patris causa). Hoc matrimonium anno 1509, insignibus regalibus Henrico VIII nuper impositis, factum est.

Catharina Aragonensis erat sat populo grata, et matrimonium duodeviginti annos felix fuisse videtur. At Henricus sollicitabatur quod uxor eius filium (et successorem) non peperisset. Primus infans anno 1510 iam mortuus natus est. Anno 1511 filius Henricus natus est, sed iam post quinquaginta duos dies mortuus est. Postea Catharina iterum infantem mortuum peperit, et filius secundus etiam mox mortuus est. Mense Februario anno 1516 filia Maria nata est - futura Maria I, regina Angliae. Anno 1518 ultimum infantem mortuum peperit.

Annis seris matrimonii Henricus VIII aliquas concubinas habuit. Denique Henricus Annam Bolinam (Anne Boleyn) - sororem unius ex illis concubinis - sub rosa in matrimonium ducit, et die 23 Martii 1533 decrevit matrimonium cum Catharina irritum esse. Ius canonicum Ecclesiae autem divortium civile illius generis non approbabat. Idcirco mense Martio 1534 Henricus a Papa petivit ut divortium permitteret, sed Papa Clemens VII recusavit.

Postea Henricus reformationem Ecclesiae Anglicae pertulit. Denique Ecclesia Anglica ab Ecclesia Catholica secessit. Catharina ipsa numquam divortium probavit et ob eam rem coacta est ut in castellis remotis viveret: Henricus speravit Catharinam ob tales condiciones vitae humiles tandem divortium probaturam esse. Erravit.

Anno 1536 Catharina Aragonensis in castello Cinnibantensi mortua et in ecclesia cathedrali Petroburgensi sepulta est. Neque Henricus VIII neque filia sua Maria (ob prohibitionem patris eius) aderant.

Picturae

Fontes Selecti

Haec opera, inter alia, ad Catharinam Aragonensem spectant.

  • 1530, Foxi Gravissimae, atque exactissimae illustrissimarum totius Italiae, et galiae academiarum censurae
  • 1531, Ferdinandi de Loazes Solennis atque elegans tractatus in causa matrimonij serenissimorum dominorum Henrici et Catherine Anglie regum
  • 1638, Francisci Baconis Historia Regni Henrici Septimi Regis Angliae textus
  • 1668, Ioannis Cluveri Epitome Historiarum (in appendice, p. 737-8) textus

Nexus externus

Tags:

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Alexander MagnusLiberum arbitriumJava (lingua programmandi)Mons igniferNorvegiaVicimaniaCena DodecatheosScansio tomographica computataLudovicus XVHypothesis RiemannianaLingua HispanicaPublius Ovidius NasoPalinurusTructaNaturaCosplayLudovicus XVICollegium Josephinum BonnStellaSussexiaRegishemiumViciAustriaDurocortorumIudaeiChiosPeruviaPurpuraSystema internumDonaldus TrumpRussiaPauperes commilitones Christi Templique SalomoniciSubiectum (grammatica generalis)747Renascentia litterarumAdolfus HitlerNovum EboracumSimplicia montani victualiaSexusCocos nuciferaRomani antiquiConstantinopolisPluto (planetulus)HippopotamusPapaMartinus BormannNederlandiaScacciAlphabetum GraecumLutetiaConfirmatioActus sexualesÇatalhöyükUmerusAquaTellus (planeta)Britanniarum regnumSestertiusCivitates Foederatae AmericaeArgentinaIoannes Volfgangus GoethiusRamus interventricularis anteriorAutocinetumAmerica AustralisZodiacusAndreas (apostolus)Bibliotheca Alexandrina🡆 More