Apostolus Thomas

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Thomas (discretiva)

Thomas (Graece Θωμᾶς, ab Aramaico תוּמָא, "geminus"), etiam Didymus (Δίδυμος, nomen Graece redditum) appellatus, fuit unus ex duodecim apostolis Iesu, cuius vita in Novo Testamento Bibliorum Christianorum describitur.

Wikidata Thomas (apostolus)
Res apud Vicidata repertae:
Thomas (apostolus): imago
Thomas (apostolus): imago
Nativitas: 1. saeculum; Galilaea
Obitus: 3 Iulii 72 CE; Mylapore
Patria: Roma antiqua

Memoria

Sepultura: San Thome Basilica
Sanctus, sanctus (feriae die 3 Iulii, Ecclesia Catholica Romana, 6 Octobris, Ecclesiae Orthodoxae)

In Evangelio secundum Ioannem

Tria de eo narrantur in Evangelio secundum Ioannem, unde arguitur huius apostoli indoles. Primo, cum apostoli conarentur avertere Iesum a reditu in Bethaniam ex evidenti vitae periculo, quod incurrisset, Thomas impavide inquit "Eamus et nos, ut moriamur cum eo!". Secundo, in Ultima Cena Christus ita apostolos allocutus est: "In domo Patris mei mansiones multae sunt; [...] vado parare vobis locum. [...] Et quo ego vado, scitis viam". Thomas, qui rem probe intelligere optabat: "Domine," inquit, "nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?". Cui respondit Iesus: "Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me". Tertio, cum Christus resurrexisset, discipulis congregatis sero apparuit dixitque eis "Pax vobis" et eis manus et latus ostendit. Sed, hoc audito, Thomas, qui aberat, sic inquit: "Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam". Post octo vero dies, iterum discipulis congregatis etiam cum Thoma, venit Iesus "ianuis clausis" et dixit: "Pax vobis". Deinde dixit Thomae: "Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!". Et Thomas respondit: "Dominus meus et Deus meus!". Deinde Iesus inquit "Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!".

Aliae traditiones

In aliis scriptis Thomas traditur evangelium nuntiavisse Parthis et Persis sepultumque esse Edessae. Alii tradunt eum fidem Christi praedicasse etiam in India, ubi martyr occubuisset. Christiani Syri in India ad Malabar degentes, hodie Sancti Thomae dicuntur.

Notae

Nexus externi

Apostolus Thomas  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam spectant.
Apostolus Thomas  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Apostolus Thomas 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Apostolus Thomas In Evangelio secundum IoannemApostolus Thomas Aliae traditionesApostolus Thomas NotaeApostolus Thomas Nexus externiApostolus ThomasSanctus Thomas (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AustraliaHistoria linguae LatinaeCommunismusMahometusPrincepsCarolus MagnusBellum frigidumSalus publicaTurciaCiceroFlorentiaPulmoSaratoviaRegnum FrancorumConfessiones (Augustinus)Pater nosterVicimediaChlodovechus I (rex Francorum)IanuariusGerardus VeltvyckusComoediaAngliceAlexius NavalnyjMetaphoraFurinaIohannes VermeerPietasDivina comoediaLinguisticaMatritumLondiniumMetaphysica (Corpus Aristotelicum)Civitas VaticanaSacrum Romanum ImperiumDuctus cysticusBiblia VulgataLingua CroaticaThe Washington PostTrinitasItaliaRoma2012Bellae artesAntonius Head (actor)Lyndon B. JohnsonVersus aureusLutetiaVHilla calensimmobileSpringeSecundum bellum mundanumSpatitempusSinus HudsoniusImperium Romanum OrientaleRegio MoscuensisXMursaRecep Tayyip ErdoğanTinaAlexander VučićDelonix regiaVarasdinumPyrrhoneiSingultus1991BurdigalaArsGulielmus ShakesperiusSaeculum 1🡆 More