Iazensis musica sive musica iazzica est musica saeculo vicensimo orta, unus e pluribus eventibus occursus musicarum Africae et Europae in continente Americana Septentrionali.
Sunt alia musicae genera prognata dum haec geruntur, posteriora saeculi undevicensimi incipiendi parte, imprimis musica Brasiliae et Cubae in America Australi (etiam musica Latina appellatae). Aliud genus musicum ex America Septentrionali ortum est blues, sed difficile est definire limites exactos inter cunctos modos propter magnam commotionem mutuam. Notabile generis iazensis indicium est magna improvisationis licentia.
Urbs Novae Aureliae in civitate Ludoviciana patria musicae iazz dicitur. Ferdinandus "Jelly Roll" Morton, clavilista et compositor, ibi natus, affirmabat se ipsum inventorem esse musicae jazz, anno 1902. Sicagum autem, post annum 1917, fuit medium musicae jazz per praesentiam musicorum praeclarissimorum (exemplorum gratiae, tubicenum Iosephi "Regis" Oliver et Ludovici Armstrong, discipuli sui). A quarto decennio saeculi vicensimi, Novum Eboracum locus potentissimus in progressione musicae jazz putatur.
Genus musicae jazz annorum 1930 impetus (Anglice swing) appellatur, et indicium illius aetatis est sonoritas magnorum gregum. Greges maximae "influentiae" annorum 1930 sunt:
Fuerunt autem musici coloris albae magni eventus multis auditoribus:
Illo tempore, nova musici species surgit: solista? instrumentalis. Primus saxophonista auctoritatis maioris fuit Coleman "Bean" Hawkins, sed Lester "Prez" Young "stilum" contrarium de aequo effectu creavit. Praecipue celebra fuit eius "cooperatio"? cum Gulielma Holiday cantrice. Alii saxophonistae eaedem aetatis fuerunt Ioannes Hodges et Beniaminus Webster, et tubicines "influentiales"? istius generis fuerunt Rex Eldridge, Rex Stewart, Carolus Shavers, et 'Henricus "Red" Allen.
Bello Orbis Terrarum II gesto, iazz modernum nascitur (genera anteriora musicae iazz veteris sive traditionalis partes formant). Primum genus huius linguae musicae bebop (verbum Anglicum) appellatur, cuius procreatores sunt
Verbum bebop ipsum non habet unam significationem tantum; dicitur fictio onomatopoetica esse figurarum quae invenerunt tympanistae styli novi, praecipue Kennethus Clarke.
Sexto decennio saeculi exstabant duo magnae musicae iazz "substili," hinc iazz frigidum (Anglice cool jazz), cuius capita sunt
Sequebantur permulti musici coloris albae de ora occidentali Civitatum Foederatarum (exemplorum gratia, "Short" Rogers, Chet Baker, Shelly Man, Ricardus Kamuca, Iosephus Mondragon). Cape Quinque (Anglice Take Five; Paulus Desmond scripsit), clarissima compositio eventu (hoc est, coram publico) musicae jazz integrae, est notum musicae jazz frigidae exemplum.
Et illinc bebop durum, subgenus praecipuum musicorum Africano-Americanorum, exemplorum gratia
Post annum 1960, coepit in progressione musicae jazz repletum experimentorum decennium. Genus ipsum jazz liberum nominatum est pro Jazz Liberum, albo saxophonistae Texiani, Ornetti Coleman. Praeterea, Quattuor Ioannis Coltrane fecit conlationem magnam genere novo (Amor Supremus, Ascensio, Navis Solis, Expressiones). Alii musici generis jazz liberi sunt:
Annos 1960, 1968, et 1969, Miles Davis fecit alba Modo silentio et Coctum scorti, quae generaliter habentur pro initio musicae fusionis. Consortia egregia musicae fusionis comprehendun:
Annis 1970, multi musici non se absterrebant a maximis concessionibus ad insulsitates musicae popularis istae aetatis (exempli gratia, saxophonista Grover Washington Iunior)
Ex 1970 et 1980 sunt permulta musicae jazz subgenera. Winton Marsalis, tubicen de Nova Aurelia, est propugnator factionis musicorum qui praeferunt jazz modo vetere psallatur, sed notiones contrarissimae extant. Exempli gratia, Ioannes Zorn saxophonista contendit per "culturam Iudaicam validamque," et jazz Europaeum confirmatur (Ioannes Garbarek Norvegiae, Martialis Solal Franciae, et alii).
Composistiones musicae jazz sunt innumerabiles. Exstant tamen nonnulla centena carmina praelata, quae orbe integri usurpantur musicis. Partes illarum carminum (Anglice standards) simile est cantu firmo Mediae Aetatis Europaeae, sed fundamenta sunt improvisationum.
Glaucum Sancti Ludovici, Infra Ad Ripam, Pannus Tigri, Quando Sancti Invadent, Infirmarium Sancti Iacobi, Glaucum Viae Piscinae....
Canticula non sunt compositiones musicorum generis jazz, sed partes comoediarum musicalium vel imaginum moventium. Compositores celebri sunt Georgius Gershwin, Coelius Porter, Hieronymus Kern.
Omnia Res Quae Es, Tempus Aestivum, Dies Nebulosa, Stella Luce Stellarum, Domina Esto Bene, Et Nocte Et Die....
Saltus Billii, Recte Sine Venatorem, Septem Glaucum, Monachus Glaucus, Nunc Est Tempus, Sandus....
Cape Ferroviam "A", Rosa Mellis, Dulce Georgia Fusca, Animo Sentimentale, Non Significat Rem Nisi Tenet Impetum....
Nox Tunesiae, Gloriosando, Confirmatio, Evidentia, Cum Anima, Avis Paradisi, Quasimodo....
Caligulae Suecae Meae, Sanctus Thomas, Somnium Nicae, Adeps, Calypsum Ubique....
Puella Ipanemaca, Dissonatum, Insensibilis, Samba Solae Notae....
This article uses material from the Wikipedia Latina article Jazz, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.