Glandula Pituitaria

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Glandula Pituitaria

Glandula pituitaria aut hypophysis (Graece ὑπόφυσις) est glandula, quae plura hormonta effundit et systema endocrinum corporis dirigit. Haec glandula ad basem calvae in sella Turcica sita est.

Glandula Pituitaria
Collocatio glandulae pituitariae (vide sagittam) in sectione mediana capitis humani

Anatomia macroscopica

Glandula Pituitaria 
Sectio sagittalis glandulae pituitariae cum partibus (de sinistra ad dextram) anteriore, intermedia et posteriore

In sectionibus glandulae pituitariae (vide imaginem) generatim partes tres apparent: pars anterior, lobus anterior sive adenohypophysis, deinde pars intermedia, postremo posterior, quae lobus posterior seu neurohypophysis nominatur atque per infundibulum hypothalamo conexa est.

Providentia vascularis

Providentia per arterias hypophyseales superior (tuber cinereum, adenohypophysis) et inferior (neurohypophysis) fit. Utraque arteria hypophysealis ex ramo arteriae carotis internae, ante circulum arteriosum WILLISII, emanat: Arteria hypophysealis superior ex parte cerebrali, arteria hypophysealis inferior ex parte cavernosa arteriae carotis internae.

Anatomia microscopica

Lobus anterior

Glandula Pituitaria  Conferatur pagina principalis Lobus anterior hypophysis.
Glandula Pituitaria 
In adenohypophysi sub microscopio cellulae et acidophilae et basophilae et chromophobae inveniuntur. H&E

Cellulae glandulae pituitariae non uniformiter intra lobum anteriorem inveniuntur. Exempla gratia, cellulae ACTH secernentes in parte lobi anteriore et inferiore locatae sunt.

Anatomia topographica

Extra structuras cerebrales, imprimis hypothalami, cui hypophysis vicina est, aliae non procul sunt:

  • Sella turcica protuberantia hypophysi anterior locata una cum fossa hypophyseali, cavum semilunae instar osseum, quo hypophysis iacet. Fossa hypophysealis et sella turcica, simul partes ossis sphenoidalis et fossae cranii mediae sunt.

Mala morbique

Tumores

Tumores hypophyseales sunt adenomata hypophysealia, prolactinomata, tumores somatostatinum secernentes, tumores adrenocorticotropinum secernentes, tumores hypophyseales inactivi.

Craniopharyngeoma

Glandula Pituitaria  Conferatur pagina principalis Craniopharyngeoma.

Craniopharyngeoma est tumor inactivus hypophysis ex cellulis epithelialibus ductus craniopharyngei derivatus.

Apoplexia hypophysealis

Infarctus in hypophyse cum gravissimo capitis dolore occurunt.

Notae

Nexus interni

Glandula Pituitaria 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Glandula Pituitaria 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Glandula Pituitaria Anatomia macroscopicaGlandula Pituitaria Anatomia microscopicaGlandula Pituitaria Anatomia topographicaGlandula Pituitaria Mala morbiqueGlandula Pituitaria NotaeGlandula Pituitaria

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Mons Regalis (Sicilia)SusCosplaywiki.phtmlDonaldus TrumpVicinuntiiBeutinLingua Russica4chanNatesArabia SauditaSexusElectronicaLucius Annaeus Seneca minorLingua HispanicaVinum FalernumParticularum acceleratrumDomina ferarumLingua AramaicaBaroIliasPapaBosnia et HerzegovinaParensCherokeensesTuba clarisonaIoannesAugustinus DatusFons sacerMathematicaBrasiliaHoratius NelsonArteria coronaria dextraTyrtarionLingua PersicaIudexDamnum amissorum militumNaturaImperator1968Telescopium spatiale HubbleanumRonaldus ReaganLingua UcrainicaSyracusaeAstronomiaHarpyiaeLingua GraecaHistoriaIaponiaVesica urinariaRexAnimeCena DodecatheosMagnitudoRomaniaArgentinaRhythmusArs ingeniariaEpiscopusStellaNervus ilioinguinalisPhoenix (Arizona)Religio IslamicaFranciaPenis hominisMars (planeta)Umerus🡆 More