Vladimirus I Sventoslai filius (Ruthenice antiqua Володимѣръ Свѧтославичь, Russice Владимир I Святославич, Ucrainice Володимир I Святославич), cognomine Magnus (Russice et Ucrainice Великий), natus circa annum 960 (fortasse 956/958), mortuus 15 Iulii 1015, fuit ab anno 970 dux Novogardiensis et ab anno 980 magnus dux Kioviensis, monarcha Rutheniae (Russiae Kioviensis).
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Vladimirus Sventoslai I Inguari filii et Maluschae, Helgae Kioviensis ancillae, filius erat. Сirca annum 969 aut 970 avunculo suo Dobrynia adiuvante solium ducale Novogardiae accepit. Cum post mortem Sventoslai (anno 977) Iaropolcus Sventoslai filius senior Kioviam cepit, Vladimirus ultra mare defugit, et dein cum caterva Varegorum se Novogardiam convertit. Rognedam, filiam ducis Polotiae Rogvoldi, in uxorem petivit. Dedignationis causa, cum Dobrynia Polotiam cepit, Rogvoldum duosque filios eius caedit, Rognedam autem uxorem duxit.
Circa annum 980 Vladimirus Kioviam cepit (Varegi catervae Vladimiri enim fratrem eius Iaropolcum perfide caederunt). "Sic unus rerum Russiae potitus, auxit se titulo czaris et magni ducis atque autocratoris Russorum, sedemque ducatus Novogardiensis Kioviam transtulit, ubi superstitiosa religione ductus, passim per vicos ac pleatas civitatis, et in montibus campisque qui adiacebant ei, caepit Deorum simulacra erigere, quibus ipse divinos exhibens honores, ad eumdem cultum cives atque plebem edictis coegerat."
Anno 981 Vladimirus bellum contra Poloniam geruit: Premisliam nonnullasque alias urbes occupavit. Anno 985 ad Bulgaros (iuxta Rha aut Tanaim habitantes) militiam fecit. Contra Petschenegos prospere bellabat.
Anno 988 Vladimirus baptizatus est (et in baptizmo nomen Basilii obtinuit), postquam Chersonesum occupaverat et Annam, sororem imperatoris Byzantini Basilii II (cui etiam auxilium militare dedit), in matrimonium duxit. Annis 988–989 religionemque Christianam ex Imperio Byzantino acceptam in Ruthenia (Russia Kioviensi) aris Peruni deletis introduxit: "Magnus autocrator Vladimirus post spiritualem in Christo regenerationem tam civium Kioviae, quam universi populi Russiae quibus ipse prior ad id facem praetulit, nulla interiecta mora edixit, ut simulacris Deorum abolitis, eorumque delubris funditus eversis, erigerentur templa Deo aeternum viventi." Praeterea, sacerdotes Christianos Graecos et Bulgaros invitavit et scholas pro impubibus nobilium condidit.
Tempore regiminis Vladimiri incrementum Russiae Kioviensis accidit. Dux ipse ut sanctus Christianus canonizatus est.
E 12 filiis eius, in Chronica Nestoris numeratis, notissimi sunt Iziaslaus Polotiensis, Mstislaus, Borisus et Hlibus, Iaroslaus, Sventopolcus (fortasse Iaropolci filius) atque Sudislaus.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum I Magnum spectant (Vladimir I of Kiev, Vladimir I, Grand Prince of Kyiv). |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vladimirus I Magnus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.