Verbum Amalgamatum

Verbum amalgamatum (Theodisce Kofferwort; Anglice portmanteau; Norvegice teleskopord; Italice parola macedonia; Francice mot-valise) est verbum e binis vocabulis fusum, quae significando collaborant.

Verbum Amalgamatum
Ovalius Crassus (a Iohanne Tenniel pictus) docet Aliciae structuram verborum amalgamatorum.

Tametsi semper in linguis hominum possibile erat duo verba fundere, nomen portmanteau (qui "armarium" Anglice significat) verbis huius generis primum attribuit Ludovico Carroll, persona Ovalio Crasso loquente, in libro cuius titulus est Aliciae per speculum transitus. Ovalius Crassus Aliciae explicat verba carminis Taetraferocias ubi nonnulla verba amalgamata a Carroll ficta exstant:

:"Well, 'slithy' means 'lithe and slimy.' 'Lithe' is the same as 'active.' You see it's like a portmanteau — there are two meanings packed up into one word."


    Limagilis vero indicat "limosus et agilis". "Agilis" idem est atque "pernix". Simile videlicet vidulo duplici est - in uno verbo duae sententiae contrusae sunt.

Scriptor Hibernicus Iacobus Joyce alia verba amalgamata condidit in libro suo Finnegans Wake.

Exempla

In lingua internationali hodierna multa verba amalgamata usitata sunt: quasar ut "quasi-stellaris", motel e "motor" ("automobile") et "hotel" ("hospitium").

  • In lingua Anglica invenimus "spork" e "spoon" et "fork", "smog" e "smoke" et "fog", "chortle" e "chuckle" et "snort" (hoc a Carroll ipso inventum), "brunch" e "breakfast" et "lunch", "burkini" e "burka" et "bikini", "turducken" e "turkey", "duck", et "chicken"; "homophobia" ex "homosexual" et "phobia"
  • In lingua Theodisca exstat "Teuro" e "teuer" ("sumptuosus") et "Euro" (nummus Europaeus).
  • In lingua Francogallica exstat "courriel" e "courrier" ("epistolae") et "électronique".

Nexus interni

Notae

Tags:

AngliceFranciceItaliceNorvegiceTheodisceVerbum (generale)Vocabulum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Franciscus (papa)CartographiaAiax maiorAmerica AustralisBrightoniaLingua UcrainicaBiologiaReligio IudaicaHippopotamus10 AprilisCastor (genus)Portus DivesLiber GenesisImperium BritannicumIllinoesiaCarolus MagnusLingua InterslavicaCalendarium GregorianumMathematicaDonaldus TrumpCivitas Islamica (regimen)CosplayIanusAequatoriaIusUnio EuropaeaNihil prius fideGediminas KirkilasConcilium Vaticanum SecundumNeoplasmaGraeceAmorConstantinopolisIoannes (apostolus)Britanniarum regnumTellusCanadaMasturbatioDominica Resurrectionis DominiHydrargyrumNovum EboracumNumerus incolarumAristotelesCanisBrundisiumReligio IslamicaRomaniaSloveniaUcrainaCirculus AnniAngoliaFamilia SongEvangeliumMusculus quadriceps femorisMediaViciMoleculaSystema internumLingua HebraicaMarcus AureliusLingua AramaicaChiosBlogRubropurpureusTempusDies VenerisMedicinaScansio tomographica computata🡆 More