Titianus Vecellius

Titianus Vecellius Cadubriensis, aut simpliciter Titianus, (Italiane: Tiziano Vecellio; natus circa annum 1490 in Plebe Catubrii iuxta Bellunum; Venetiae obiit die 27 Augusti 1576) fuit illustrissimus pictor Italicus saeculi XVI.

Ad summam senectutem pervenit (nam vix saeculum vixit). Notissimas depinxit tabulas, quarum nonnullae in Museo Pratensi lustrari possunt, variisque generibus: sacris, historicis, mythologicis… Fecundissimus fuit artifex, peritissimus anthropographus (id est, qui homines depingebat) et etiam arte prospectus pingendi doctissimus erat. Artem suam didicit in officina Venetiis et post aliquot annos tantam auctoritatem collegit ut princeps fieret illius Scholae Venetiarum, quae tunc temporis florebat. Idcirco nonnulla itinera in Europa suscepit: nam duces, reges, principes, etiam principes Ecclesiae, omnes prorsus potentes avebant, cupiebant tabulam habere a Titiano depictam.

Wikidata Titianus Vecellius
Res apud Vicidata repertae:
Titianus Vecellius: imago
Titianus Vecellius: imago
Titianus Vecellius: subscriptio
Titianus Vecellius: subscriptio
Nativitas: 1490; Plebs Catubrii
Obitus: 27 Augusti 1576; Venetiae
Patria: Res publica Veneta

Familia

Genitores: Gregorio Vecellio;
Coniunx: Cecilia Soldano
Proles: Orazio Vecellio, Tizianello, Lavinia Vecellio
Familia: Vecellio family

Memoria

Sepultura: Santa Maria Gloriosa dei Frari

Exempli gratia, a duce Ferrariae, Alphonso I, suscepit Titianus tabulas pingendas ut cubiculum alabastri Aedis Ferrariae ornarent; inter eas tabulas excelluerunt "Donum Veneri", "Bacchus et Ariadna" et "Bacchanalia insulae Andri". Etiam regi Carolo V Titianus depinxit saltem 70 tabulas, et a filio eius, Philippo II, Titianus suscepit 6 tabulas pingendas ut cubiculum privatum in regia ornarent.

Ut eas depingeret, Titianus ipse argumentum elegit et rem cepit ex Ovidio, e Metamorphoseon libris, et eas tabulas carmina appellavit, carmina nuncupavit. Et ita sequebatur sententiam notissimam ab Horatio exaratam: «ut pictura poesis». Horatii quidem sententia oportet picturam sicut poesin, tamquam carmen esse, et sane eae tabulae quas Titianus depinxit erant sane deliciae, oblectamenta sensibus.

Tabulae erant "Diana et Callisto", "Diana et Acteon", "Raptus Europae", "Perseus et Andromeda", "Venus et Adonis" et "Danae imbrem aureum accipit".

Opera selecta

Titianus Vecellius 
Sepulcrum Titiani Venetiis positum

Notae

Nexus externi

Titianus Vecellius  Vicimedia Communia plura habent quae ad Titianum Vecellii spectant.
Titianus Vecellius 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Tags:

157627 AugustiBellunumItaliaItalianeMuseum PratensePictorPlebs CatubriiSaeculum 16Venetia (urbs)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Polemaeus Polemaei filiusProcestrum princepsSententia (gnome)Michael GorbačëvTabula RosettanaWhoisHierosolymaCasale (Pedemontium)Iacobus Ludovicus DavidRes publica SinarumLingua FrancogallicaGlossarium verborum Ecclesiae CatholicaeGermania nazisticaCopiaManihot esculentaGressonetum ad Sanctissimam TrinitatemTres philosophi (tabula)Britanniarum RegnumEuropaRosarium (oratio)Xaverius Gerardus MileiSedes Suburbicaria AlbanensisSyllabaHorologiumDomitia LepidaLithuaniceIoannes Nepomucenus HummelAmor2006Oriens MediusMichael MiramónDavid Lloyd GeorgeIncursio Russica in Ucrainam (2022)Caelum (religio)Henricus CreswickPanisHafniaAnthropologiaAlfredus HitchcockLutetiaFranciaCatholicus (notio)ArchaeologiaReligio IudaicaVictoria (regina Britanniarum)Plebs CarentorensisCarmina BuranaThomas AquinasSophista Michaela ObamaTellus (planeta)FelesEcclesia Catholica RomanaDhammacakkappavattana suttaFerdinandus de SotoCrocus City Hall impetumCivilitasHeliopolis (Libanus)PalaestinaLegio HonorisFridericus Adolphus Ferdinandus de FlotowVeterinariusHebdomasAquae ductusItalianeSaltatioRituale RomanumMarcus Valerius MartialisEcclesiae OrientalesOs (anatomia oris)Calendarium Gregorianum🡆 More