Sinus Ambracius

Sinus Ambracius (Graece: Αμβρακικός κόλπος) est sinus Ionii maris in Graecia boreo-occidentali, inter regiones Epirum et Graeciam Occidentalem.

Sinus Ambracius
Sinus Ambracius diluculo, prope Rodia Wetland Center in vico Strongili
Sinus Ambracius
Sinus Ambracius, visus a Space Shuttle mense Novembri anno 1994.

Sinus nomen trahit ab urbe antiqua Ambracia, cuius in loco, circiter tredicim chiliometris a sinu distans et Arachtho flumini adiacens, hodie urbs Arta sita est. Aliud nomen igitur est Sinus Artensis.

Geographia

Sinus paene totus a terra circumclusus tantum angusto euripo in occidentem versus mari patet. Ab euripo in septentriones versus est paeninsula cum urbe Prebeza. Sinus in orientem circiter 38, ab septentrionibus in meridiem circiter 25 chiliometris pertinet. Area aquae est circiter 500 chiliometrorum quadratroum.

A septentrionibus duo flumina, Lurus et Arachthus, in sinum vadosiorem influunt alluvies efficientes, quae aestuarium lacunasque formant. Prope litus hodie moles et aggeres exstructi sunt.

Historia

In Sinu Ambracio variae pugnae navales commissae sunt, inter ea Actiaca pugna anno 31 a.C.n., Pugna ad Olpam Bello Peloponnesiaco, et Pugna ad Prevezam anno 1538 inter classem Ottomanicam et Christianam. Sex chiliometris a Preveza in septentriones versus urbs antiqua Nicopolis sita erat.

Fontes

Strabo, Geographica VII.7.5-7

Nexus externi

Sinus Ambracius  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Abracium spectant.

Nota

Tags:

Sinus Ambracius GeographiaSinus Ambracius HistoriaSinus Ambracius FontesSinus Ambracius Nexus externiSinus Ambracius NotaSinus AmbraciusEpirus (regio Graeciae)GraeceGraeciaGraecia Occidentalis (regio Graeciae)Ionium mareSinus maritimus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

C++Leia Organa258Delonix regiaFlorentiaFelesAntverpiaCivitas VaticanaConstantinus XI PalaeologusIosephus (sanctus)Georgius III (rex Britanniarum)Autocurrus armatusDonaldus TrumpDuctus cysticusParticipiumLexiconInformaticaIus RomanumHomo (Star Wars)Conturbatio hypercinetica cum attentionis defectoPSR B1257+12 bMalaesiaVillaDuodecim tabulaeScacciMiles mercennariusRes publicaHispaniaAvesThe Washington PostLeonillus MessiUniversitas HarvardianaCastor (genus)Macedonia SeptentrionalisGoogleGlacies edibilisUnio EuropaeaPetrusSingultusHelicopterumYouTubeTopographiaBenitus MussoliniPansexualitasVenetiaeRapperiaLavaniaXensiaIanuariusMundusMinerva MusNederlandiaAntonius Head (actor)AutocinetumUmbraKazachstaniaIus naturaleLingua AnglicaCola acuminataVesica urinariaArsLingua LatinaOxoniaMediolanumLitaniae LauretanaeArs coquinaria BritannicaCivitatum Foederatarum civitasIndonesiaLingua TheodiscaLibro della cocinaMursaIter transtemporalePortus NamnetumCarolus Puigdemont🡆 More