Ostracismus

Ostracismus (Graece ὀστρακισμός vel ἐξοστρακισμός, quod Cornelius Nepos testularum suffragia aut testarum suffragia Latine interpretabatur) in antiquis Graeciae democratiis fuit institutum quo populi concilium (ecclesia Athenis) viros quos nimis ambitiosos aut tyrannidem adfectare iudicabat, etiam si nihil mali fecissent, e civitate expellere et exsilio decem annorum Athenis, breviore aut longiore alibi, multare poterat.

Ita enim aequalitatem civium inter se et veram democratiam tuendas esse existimabant.

Ostracismus
Testula Cimonis nomine inscripta.

De Clistheniana lege

Ostracismus 
Ostraca varia.

Athenis Clisthenes ultimo anno sexti saeculi post expulsos Pisistratidas hanc legem tulerat adversus tyrannorum adfines vel amicos. Primum quidem adversus tyrannorum propinquos hac lege usi sunt, mox tamen etiam homines optime de patria meriti (Aristides, Cimon, Themistocles, Periclis pater Xanthippus) ostracizati sunt quia potentiores videbantur quam ut sine aequi iuris periculo manere possent. Non ultra quintum saeculum viguit illa lexː nam Hyperbolus anno 416 a.C.n. omnium ultimus ostracizatus creditur. Tum enim factionum duces adversarios ita de medio tollere solebant . Nemo ignavus aut socors aut egens umquam ostracizabatur praeter fortasse illum Hyperbolum. Qui ostracizati erant in alia civitate habitare debebant nec Athenas ante decem annos redire eis licebat sed eorum bona non publicabantur, quod si damnati essent eis accidisset. Plutarchus ostracismum non poenam fuisse sed incruentam satisfactionem invidiae et odio populari datam existimabat. Cum autem Xerxes Graeciam invadit Athenienses ostracizatos exsules revocaverunt, in quibus fuerat Aristides.

Vocabulum e testulis in quibus nomen ostracizandi viri inscribebant (Graece ostrakon) ductum est. Sex milia suffragiorum necessaria fuisse videntur. Primum ecclesia fiebat an populus illo anno ostraca ferre vellet. Si ita opinati essent populus iterum convocabatur et quodcumque nomen vellet unusquisque ostraco suo inscribebat.

Notae

Fontes

Ostracismus 
Ostraca Athenis inventa, in quibus nomen Themistoclis legitur

Nexus interni

Plura legere si cupis

Latine

Barbare

Tags:

Ostracismus De Clistheniana legeOstracismus NotaeOstracismus FontesOstracismus Plura legere si cupisOstracismusAthenaeCivitasCornelius NeposDemocratiaEcclesia (Athenae antiquae)ExsiliumGraeceGraecia antiquaInstitutumLatineNihilTyrannis

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PetropolisMare ArafuranumIacobus II (rex Angliae)CabaInformaticaApodaSystema internumIaponiaLavaniaTrump International Hotel and Tower (Sicagum)Constantinus XI PalaeologusJar Jar BinksNilusArteria coronaria sinistraTinaLudusInterreteVillaAequalitas ante legemSex.Caesar non supra grammaticosCarolus PuigdemontEdictum generale de protectione datorumUranus (planeta)ChisinoviaRegnum FrancorumTelecommunicatioMacedonia SeptentrionalisRegio MoscuensisResoviaVersus aureusIus naturaleEgo sum rex RomanusPublius Ovidius NasoLivia DrusillaReligio Christiana2015LinguaParcaeNervi cranialesAngliaVenetiaeMetaphysica (Corpus Aristotelicum)vietnamiaAlascaMahometusOxoniaBellumGaius Valerius CatullusLingua TheodiscaMichael MusculusUniversumEpistulae ad AtticumFamilia Thomae Mori (pictura)Theodorus I LascaresParticipiumFumisugiumKarlomannus BavariaeGerardus VeltvyckusLitusStrongyle insulaArpinumRecep Tayyip ErdoğanBrasiliaCiceroSanscriceer28oImperium Romanum OrientaleEdmundus About🡆 More