Narendra Damodardas Modī, vulgo plene નરેન્દ્ર દામોદરદાસ મોદી Narendra Dāmodaradāsa Modī (natus Vadanagāra in Guzarata die 17 Septembris 1950), est politicus Indus, civitatis Guzaratae primus minister ab anno 2001.
Comitiis omnis rei publicae die 14 Maii 2014 habitis, ductor fuit factionis victricis (BJP). Primus minister factus est die 26 Maii 2014.
Narendra Modī, filius tabernariorum, ipse puer theam iuxta stationes ferriviarias et laophoriorum vendebat. Sodalis fuit motús Hinduici nationalistarum RSS, apud quam ab anno 1970 propagandista meruit. Discipulus longinquus universitatis Delliensis fuit; inde ad Universitatem Guzaratensem progressus est, ubi gradum magistri scientiarum politicarum nactus est. Iussu societatis RSS ad factionem politicam BJP se anno 1985 adiunxit. Consiliis eius haec factio in comitiis Guzaratae civicis annis 1995 et 1998 victrix fuit; ubi, primo ministro civico Keśubhāī Paṭela aegrotante dimissionemque petente, Modī ad hoc munus die 7 Octobris 2001 accedit et usque hodie tenet. Successu haud malo gubernavisse late putatur, sed de rebus inter tumultús Guiaratenses anni 2002 gestis, quo tempore Mussulmani multi necati sunt, reprehensus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Narendram Modi spectant. |
Jawaharlal Nehru • Gulzari Lal Nanda • Lal Bahadur Shastri • Indira Gandhi • Morarji Desai • Charan Singh • Rajiv Gandhi • V. P. Singh • Chandra Shekhar • P. V. Narasimha Rao • H. D. Deve Gowda • I. K. Gujral • Atal Bihari Vajpayee • Manmohan Singh • Narendra Modi | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Narendra Modi, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.