Motetus (etiam motellus, motetta, motecta, a verbo Francogallico mot 'verbum' vel, ut e prima explanatione etymologica huius vocis, a Gualterio Odington tertio decimo saeculo facta, docemur, motetus id est motus brevis cantilene) est genus musicae polyphonicae quod, saeculo duodecimo ortum, factum est nomen novarum compositionum variarum et multiformium.
Prima et cum veteribus talibus cantionibus consentanea definitio reperitur apud Ioannem de Groceo (Jean de Grouchy): "motetus [...] est cantus ex pluribus compositus habens plura dictamina vel multimodam discretionem syllabarum utrobique harmonialiter consonans."
Perotinus et alii compositores hoc genus Lutetiae in Ecclesia Nostrae Dominae condiderunt, addendo Latina verba voci superiori clausulae, cum tenore. Textus generis religiosi adhibebantur, sed posterius et alii textus sine nexu cum ecclesia et liturgia. In Gallia, plura genera motetorum floruerunt. Exstant etiam moteti sermone Anglico compositi. Generaliter in motetis usque ad saeculum XV scriptis quaeque vox suum textum habet, id est varia verba (interdum etiam variis linguis) simul canuntur.
Circa 1420, moteti compositi sunt in contextu liturgico et religioso. Plura principia structuralia? et contrapunctus adhibita sunt ad textus Marianos, cum instrumentis et vocibus. Iosquinus Pratensis et alii motetos bene composuerunt. Moteti compositi in periodo Renascentiae litterarum, iam uno textu in omnibus vocibus praediti, duorum diversorum generum fuerunt: secundum consuetudinem Praenestinensem, a Vaticano adhibitam, quae quippe praevaluit in Italia, Austria, Germania meridionali, et Iberia, solae voces adhibebantur; minus frequenter, sed postea saepissime, concentus vocum et instrumentorum.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Motetus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.