Memoria B.
Mariae Virginis a Rosario est dies festus Ecclesiae Catholicae die 7 Octobris in honorem BMV a Rosario celebratus.
Hodierna memoria BMV a Rosario a Pio V (papa 1566–1572) sub titulo Festum Sanctae Mariae de Victoria condita est eo modo Deo gratias agens pro victoria classis Christianae in pugna Lepantina 1571. Prima Octobris die dominica celebratum est. Iam 1573 a Gregorio XIII Festum BMV a Rosario nominatum est.
1716 Imperio Ottomanico Eugenio principe Sabaudiensi duce apud Petro-Varadinum (hodie in Serbia / Neoplanta) victo festum in Calendarium Romanum receptum est. Anno 1913 in die 7 Octobris positum est.
Albertus Durerus anno 1506 Venetiis tabulam magnam cum titulo Festum rosarii pinxit, quae hodie in pinacotheca gentilicia Pragensi collocata est.
Festum rosarii est primum altare unius tabulae a Durero factum. Sancta Maria, mater Dei, in throno a putis sustento demonstratur. Duo puti coronam super caput eius pendens tenent, alius angelus ad pedes eius fidibus canit.
Maria, Christus infans, Sanctus Dominicus, cui inventio rosarii attribuitur, et alii puti rosaria distribuunt hominibus, quibus imperator papaquae anteunt.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Memoria B. Mariae Virginis a Rosario, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.