Lingua Sinensis vel Chinensis, interdum mandarina appellata, est maxima orbis terrarum lingua quod ad numerum loquentium 845 234 000 anno 2009 datum.
Haec lingua constat in variis dialectis qui multo inter se discrepant pronuntiatu et vocabulario. Inter linguas Sinicas haec multo usitatiorem, multo celebriorem esse confitetur.
Quod autem maximum distinguit dialectos Sinenses seu mandarinas ab aliis linguis Sinicis est phonematis paucitas et polysyllaba verborum morphologia. Quia lingua Mandarina paucis syllabis utitur, multi characteres idem pronuntiatum habent. Quod confusio crearet, sed loquentes Mandarinici verba polysyllaba ex singulis characteribus significatu similibus creare soliti sunt, ut ambiguitates evitentur. Exemplum quod datur est 'medicus', quod in lingua Cantonensi 醫 yi1 tandum redditur, dum in lingua Mandarina 醫生 yi1 sheng1 redditur ("medicus eruditus" seu "medicinae eruditus" ) et habetur ut singulum verbum idem significans.
Ex dialecto Mandarina Pechinensi, orta est lingua mandarina normalis, late ut nationalis seu communis Sinarum lingua agnita, quae per orbem terrarum ut lingua Sinensis docta est. In continente Sinensi, Honcongi, Macai plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam". Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam". At usque lingua normalis Mandarina discrepat in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense: quia lingua Mandarina normalis in continente extra Pechinum et in Taivania docta et adhibita multo discrepat a lingua Mandarina Pechini adhibita.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Lingua Sinensis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.