Lingua Aymara: Lingua

Lingua Aymara lingua est qua Aymarae (Aymare; Aymaranaka) in Bolivia et in Peruvia loquuntur in quibus ambibus coofficialis lingua est.

Etiam Aymarice Chiliae Septemtrione et in montuosa Boreoccidentali Argentinae regione loquuntur. Robustissima lingua in Austramericanis montuosis regionibus, cum radiophonica divulgatione. Popularis lingua Imperii Incaici fuit, nam illustris lingua Quechica erat.

Lingua Aymara
Aymar aru
Taxinomia:
Linguae Aymarae
Locutores: 2 227 642
Sigla: 1 ay, 2 aym, 3 varie, aym, ayr, ayc
Status publicus
Officialis Peruvia et Bolivia
Privata
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Collocatio locutorum linguae Aymarae
Collocatio locutorum linguae Aymarae

Collocatio locutorum linguae Aymarae

Proprietates

Aymara multum agglutinans lingua est. Cui articulus non est et cuius vocabularium copiosissimum est. Verbi gratia verbo "ferre" centena vocabulorum exsistunt, quae ex hoc quod quid ferat pendent. Pleraque substantiva diversas formas habent, secundum "certitudinem". Verbi gratia in phrasibus "caput video", "me caput videre credo" et "is caput videre dicit", vocabulum "caput" tribus diversis modis verti potest.

Phonetica

Vocales

Velut Quechica et Arabica linguae, Aymara solum tres vocales (a, i, u) habet. Vocalica longitudo est, cum diaeresi super vocalem repraesentata; in scriptione igitur sex vocales: a, ä, i, ï, u, ü videntur. Etiam mentio ut post consonantes uvulares (q, q', qh, x) vocalis i in /e/ et u in /o/ mutetur facienda est. Diphthongi sonantibus y et w formantur.

Consonantes

Aymara 16 consonantes habet, sed , calculatis occlusivarum variantibus, 26 attingit:

labialis alveolaris palatalis velaris uvularis
occlusiva p t ch k q
fricativa s j x
lateralis l ll
vibrans r
nasalis m n ñ
sonans
(semivocalis)
w y

Quamquam in Aymara occlusivas sonoras (b, d, aut g) non sunt, tamen exsistunt tres fricativarum formae; simplices, velares et aspiratas.

simplex velaris aspirata
p p' ph
t t' th
ch ch' chh
k k' kh
q q' qh

Nexus externi

Tags:

Lingua Aymara ProprietatesLingua Aymara Nexus externiLingua AymaraAmerica MeridionalisArgentinaBoliviaChiliaImperium IncarumLingua QuechicaPeruvia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Georgius CassanderTurma Pedilusoria Nationalis ColumbianaBellae artesIuppiter (planeta)MulierStatio Spatialis InternationalisArmandus Ioannes Plessaeus RichelaeusPraesesSophista Ioannes Smith (explorator)Certamen Mundanum Pedilusorium (2022)VualdaSelachimorpha430 Hybris24 AprilisNumerus librarius internationalis unificatusAngliceReligio ChristianaFleurac (Duranius)HTMLEucharistiaDecalogusBritanniaCNYasunari KawabataCarmina BuranaLanthanidaCopiaDaventriaMatrimonium (sacramentum)HonaniaAricia (Latium)Urbes ItaliaeCastellum VersalienseBritannia Maior1896Universitas McGillNixMarcus AureliusAmorCivilitasGihadSolSaeculum 8CardinalisHebdomada SanctaCastratioWhoisApple Inc.Sancta Maura TuronensisAnuraSainte-Agathe-des-MontsVelitraeIndex siglorum ordinum ecclesiae catholicaeClitorisIaponia323Lingua LatinaHispaniaCynthianumAemoniaHobbitus IlleCivitas VaticanaLingua ItalianaRomaVicipaedia LatinaThe GuardianUltima CenaOescusMandshuriensesVictoria (regina Britanniarum)Philadelphia🡆 More