Inertia sensu stricto et classico est artis egestas, vel ignavia et insedulitas.
Ex tempore Isaaci Newtoni, hoc nomen etiam in usu est pro materiae vi insita, seu potestate resistendi mutationes motus vel quiei.
Notio inertiae ab Aristotele physico (cuius theoria motus usque ad saeculum septum decimum doceri solebat) alienissima est. Aristoteles enim et Peripatetici corporis motum habebant non fieri nisi vi continua effectum. Exempli causa, secundum conceptum Aristotelium, iaculum per aerem volans motum adsiduum praestat nullius causa nisi verticum vel vibrationum aeris, cui rei attribuitur nomen antiperistasis. Sine vi in tale iaculum agenti, Aristotelis sententia, sine mora motus eius dissipat.
Saeculo sexto, Ioannes Philoponus notionem Aristoteliam primum contradixit, potius motum proponens esse corpori quasi rem propriam, quam incitum acciperet.
Cui autem obstabant Averroes et Scholastici, Aristoteli potius faventes. Cum Guillelmus de Ockham vehementer pro theoriam Philoponi argueret, asseclae nihilominus habebant proprietatem motum conservantem in tempus dissipari.
Saeculo quarto decimo, Ioannes Buridanus proprietati motum conservanti dedit nomen impetum, quem negavit in tempus suo sponte dissipari, aeris potius et gravitatis resistendi actioni cessationem motus attribuens. Buridanus impetum ferebat eo maiorem esse quo maiores essent celeritas incitionis et materiei quantitas. Patet igitur Buridani conceptio impetus aliquid similis esse hodiernae inertiae. Buridanus Newtoni notiones praedixit, hae scribens:
Hac notione usus, Buridanus proiectilium motus accurate describere valuit, sed theoriam suam esse remedium minus Aristotelis esse duxit, qui scholam peripatetica in aliis rebus conservabat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad inertiam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Inertia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.