Hieronymus Pragensis, Bohemice Jeroným Pražský (natus Pragae circa annum 1365; supplicio affectus Constantiae die 30 Maii 1416), fuit theologus Bohemus et cum Ioanne Hussio emendator Ecclesiae Bohemicae.
Nobili genere natus Pragae, Oxoniae, Lutetiae et Heidelbergae theologicis studuit. Anno 1399 magister artium liberalium et baccalaureus theologiae creatus est. Itineribus longis factis Hieronymus anno 1407 in patriam reversus cum amico Ioanne Hus contra hierarchiam ecclesiasticam indignabatur. Ille iam antea in Anglia Ioannes Wycliffe doctrinas cognoverat atque secum volverat. Ioanni in carcerem coniecto statim in auxilium Constantiam acceleravit. Fidem publicam non nactus mense Aprili 1453 Hirschau in Palatinatu Superiore captus est. Constantiae accusatus vis eius fracta est, ut mense Septembri 1415 haereseis imputatas revocaret. Libertate recusata revocationem suam retractavit confitens pietatem atque fidelitatem erga reformationem. Inde die 30 Marii 1416 crematus est.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Hieronymus Pragensis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.