Fridericus Dürrenmatt: Scriptor Helvetius

Familia

Wikidata Fridericus Dürrenmatt
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Ianuarii 1921; Konolfingen
Obitus: 14 Decembris 1990; Novicastrum
Patria: Helvetia

Genitores: Reinhold Dürrenmatt; Hulda Dürrenmatt
Coniunx: Lotti Dürrenmatt, Charlotte Kerr
Proles: Ruth Dürrenmatt, Peter Dürrenmatt, Barbara Dürrenmatt

Memoria

Sepultura: Centre Dürrenmatt Neuchâtel

Fridericus vulgo Friedrich Dürrenmatt (natus Konolfingen in pago Helvetiae Bernensi die 5 Ianuarii 1921; Novicastri die 14 Decembris 1990 mortuus) fuit illustrissimus scriptor Helvetius fabularum, ludorum scaenicorum mythistoriarum. Pater eius fuit parochus.

Alma mater eius fuit Universitas Turicensis ubi philosophiae, linguae et litteris Theodiscis necnon historiae naturali studuit, deinde Universitas Bernensis, ubi scientiis naturalibus vacabat.

Vita

Fridericus Dürrenmatt: Vita, Adeptiones et gravitudo, Opera 
Friderici Durrenmatt opusculum Das Versprechen, 1958: secundum textum pellicula criminalis egregia Es geschah am hellichten Tag facta est

Absolutorio scholastico anno 1941 recepto Dürrenmatt Bernae et Turici litteris Theodiscis atque philosophiae studuit; studia autem interrupit anno 1946 cum consilium muneris scriptorii incipiendi cepisset. Annis inter 1952 usque mortem Novicastri vitam degit. Primo vitam sibi familiaribusque reperiebat criticis theatricis exarandis, dramatibus radiophonicis pangendis, mythistoriis criminalibus excogitandis (quibus tum lectores periodici "Schweizerischer Beobachter" gaudere potuerunt). Iam drama primum Es steht geschrieben anno 1947 Turici scandalizabat; in Germania autem anno 1952 opus Die Ehe des Herrn Mississippi auctorem notissimum fecit. Anno 1956 opus magnum Der Besuch der alten Dame famam vel mundanam creavit. Ista comoedia tragica una cum opere Die Physiker (1962) inter res saepissime e scaenis Germanicis productas invenitur. Annis 1960 exeuntibus successus minus felices habuit in comoediis, quarum scaenas interdum ipse moderabatur. Annis inter 1968 et 1969 Dürrenmatt in praesidio Theatrorum Basiliensium sedebat. Inde magis magisque prosam philosophicam-autobiographicam amplexus est, de quo testimonium perhibent tomi Stoffe I-III (1981; nova editio anno 1990 cum titulo Labyrinth) necnon Turmbau: Stoffe IV-IX" (1990) stehen.

Adeptiones et gravitudo

Friderico Dürrenmatt multa praemia attributa sunt, inter quae anno 1960 "Großer Preis der Schweizerischen Schillerstiftung", anno 1984 "Österreichischer Staatspreis für europäische Literatur", anno 1986 "Georg-Büchner-Preis". Comoediae eius exemplares mirae absurdae identidem quaestionem de nostra libertate culpabilitateque in mundo a potentibus anonymis directo ponunt. Acriter criticatae in terrarum germanophonicarum scholis inter opera discipulis omnibus legenda sunt. Quas maximi momenti in litteris Theodiscis post annum 1950 creatis esse constat. Idem valet in mythistoriis eius criminalibus, quae genus suum inusitatum in modum definiebant.

Dürrenmatt ab annis 1960 commentationes ad socialia politicaque spectantes scribere solebat. Annis inter 1969 et 1971 hebdomadaria folia "SonntagsJournal" edidit. Pamphleta de patria Helvetia confecit (e.g. oratione pro Venceslao Havel anno 1990) et Civitatem Israël semper et ubique defendebat. Dürrenmatt etiam multas imagines pinxit, quae e mense Septembri 2000 Novocastriin museo "Centre Dürrenmatt" admirationi praebentur.

Opera

Nexus interni

Nexus externi

Fridericus Dürrenmatt: Vita, Adeptiones et gravitudo, Opera  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Dürrenmatt spectant.

Tags:

Fridericus Dürrenmatt VitaFridericus Dürrenmatt Adeptiones et gravitudoFridericus Dürrenmatt OperaFridericus Dürrenmatt Nexus externiFridericus Dürrenmatt

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Arteria femoralisAntverpiaArmeniaDonaldus TrumpInformaticaCastor (genus)EcclesiaIaponiaRegnum Angliaeradiatio ultraviolaceaIus RomanumMediaVicier28oUrbs Belli HorizontisIesusRussiaCatullusRobigaliaTerra (regio)VicifonsPoloniaHafniaogz3cApodaGraviditasConsortio PopulorumRomaniaSeraiumCivitates Foederatae AmericaeTallinnaRomaVena saphena magnaKarlomannus BavariaeLunaLitaniae LauretanaeAnna (regina Britanniae)Gregorius RasputinSocietas IesuSueciaVesica urinariaCatharevusaPietasMacedonia SeptentrionalisMaria de BituriaVaginaOriensQCutis anserinaPenis hominisDelonix regiaBenedictus de NursiaRes publicaMare VerginiumHomosexualitasAsiaEcclesia Sancti SepulcriCabaNapoleo I (imperator Francogallorum)MahometusGamelanPetrusAlcoranusQuintus Aquilius NigerHTMLIosephus StalinEuropaAl-QāʿidaPagusCosplayDioecesis MoguntinaWhatsAppAlascaSaeculum 1Raj Koothrappali (persona ficta)Scacci🡆 More