Fibromyalgia

Fibromyalgia sive inomyalgia dicitur syndroma, quae dolorem facit, sed inflammationem non movet.

Tria sunt verba, quibus fibromyalgiae verbum componitur: fibra, quae nervos indicat; myon, qui Graece significat musculum; et algos, qui Graece significat dolorem.

Signa

Ad nervos et musculos quod attinet, fibromyalgia aegro affert praesertim per totum corpus dolorem. Syndroma tamen videtur vere adesse, si dolores supra trium mensium spatium protrahuntur. Praeter totius corporis dolorem fibromyalgia alias secumfert notas:

  1. Defatigationem;
  2. Insomniam vel dormiendi difficultatem;
  3. Matutinum membrorum rigorem;
  4. Formicationem vel stuporem extremorum digitorum;
  5. Difficultatem cogitandi vel lapsus memoriae;
  6. Sensum tumoris.

Curatio

Cognitis causis, morbus, qualiscumque est, potest efficacioribus tractari curationibus. Sed medicinae periti adhuc inter se dissentiunt de fibromyalgiae causis. Tria tamen praecipua curationum genera infra describenda sunt, secundum id quod periti putant esse morbi causam:

  1. Quidam dicunt fibromyalgiam esse radicis psychicae. Quam ob rem, putant hi, morbi effectus curandi sunt medicamentis psychiatricis.
  2. Aliis fibromyalgiae causa videtur esse inordinata mitocondriorum actio. Aeger ergo de more curatur naturalibus medicinis, quae corporis cellulas educent, exempli gratia, isotonicis potionibus vel vitaminis quibusdam. Aeger etiam curatur exercitationibus membrorum. Aliquando dolores aut medicamentis aut exercitationibus omnino tolluntur.
  3. Dudum, investigatores, conferendo sanos et aegrotos, animadverterunt eos, qui fibromyalgia laborant, habere plures nervorum fibras in extremis manuum venis quam ceteros homines; et illos plurimos nervorum exitus esse dolorum causam. Si res ita fuerit, novum cruationis genus poterit perfici, quod non tantum curet fibromyalgiam verum etiam sanet.

Notae

Nexus interni

Fibromyalgia  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fibromyalgia spectant.

Tags:

Fibromyalgia SignaFibromyalgia CuratioFibromyalgia NotaeFibromyalgiaDolorInflammatioMusculusNervus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

LinguisticaMare MediterraneumBisexualitasComoediaSaeculum 1CanadaMaria de BituriaKazachstaniaDeclinatio (grammatica)Biblia Vulgata2020CiceroGeorgiaNationes mundi25 AprilisAestus marinusBernardus MembeAlexander MagnusIohannes VermeerSalus publicaAdelardus BathensisReligio ChristianaIus internationaleSinus coronariuser28oRegnum FrancorumGoogleConstantinus IGaius Iulius CaesarButaniaCaelumOccidensArchitecturaGregorius MendelRegulus (Saint-Exupéry)CeftriaxonumBurdigalaDomina (scacci)Ius naturaleVirXDieuzeAlascaPlanities litoralisIanuariusThe Washington PostGerardus VeltvyckusSanscriticeSimplicia montani victualiaBellum Crimaeanum1653Imperium RussicumApodaogz3cLingua HomericaYouTubeHistoria linguae LatinaeJPagusAedificiumSolanum tuberosumUlcus ventriculiGraeciaCiancianumStar WarsOrdo HospitalisLingua PolonicaPenisAl-QāʿidaPaulus Chet GreeneAugustus (imperator)Gaius Valerius CatullusMantuaBotaniceConsortio Populorum🡆 More