Eugenius de Beauharnais (natus 3 Septembris 1781 Lutetiae, mortuus 21 Februarii 1824 Monaci) filius Iosephinae de Beauharnais, quae postea Napoleoni Bonaparte nupsit et Alexandri de Beauharnais fuit.
Soror eius Hortensia de Beauharnais erat, mater Napoleonis III. Eques fuit Ordinis Aurei Velleris.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Postquam matrimonium parentium finitum est, Eugenius apud patrem vixit, Hortensia autem apud matrem. Sed anno 1794 patre inter Terroris Regimen supplicio affecto mater Eugenium filium Napolionis curae mandavit, cui anno 1796 nupsit. Eugenius anno 1797 legatus militum factus Napoleonem in expeditionem Italicam et Aegypticam sequebatur. Anno 1805 Eugenius rex vicarius Italiae factus est pro Napoleone et anno 1806 iussu Napoleonis - interim patris adoptivi - Augustam Amaliam Bavariae filiam Maximiliani I regis Bavariae. Dux Venetiarum factus est. Anno 1809 dux militum Napoleonis in bello quintae coalitionis erat et anno 1810 Andream Hofer, ducem seditionis Tirolis, Mantuae supplicio affici iussit. Deinde a Napoleone Dux Magnus Francofurti nominatus est. Sed postquam anno 1811 Napoleo II, filius Napoleonis et Mariae Ludovicae Austriae natus est, non iam heres imperii fuit, sed et tum Napoleoni sequebatur. 17 Aprilis 1814, postquam Napoleo imperio se abdicaverat, Eugenius Italiam reliquit et in Bavariam venit. Ibi ultimos annos vixit atque dux de Leuchtenberg atque princeps Eystettensis nominatus est. Etiam fuit francomurarius.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Eugenius de Beauharnais, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.