Apologus

Apologus est fabularum genus, narratiuncula ficta et fabulosa, ea praesertim, in qua animalia rationis expertia, et plantae loquentes inducuntur, quales sunt fabellae Aesopi, Phaedri, etc., ex quibus aliquod vitae praeceptum eruitur.

Differt a fabula, quae proprie mythos dicitur; fere autem possibilia et verisimilia continet, qualia sunt hominum ac deorum facta. Ita porro se habent inter se, ut omnis apologus fabula dici possit, non tamen contra. Nam epopeia, verbi gratia, tragoedia, comoedia apologi dici non possunt. Itaque fabula est nomen tum generis, tum speciei; apologus speciei tantum. Dictus est ex ἀπὸ "ab", et λέγειν "dicere", quia in huiusmodi fabulis aliud significari volumus, ac ipsa sonat narratio, et ab illo, quem habent, sensu ad alium traducere: vel dictus est, quasi λόγος ἀπὸ λόγου, quia aliud aperte dicit, aliud innuit.

Apologus
Titulus libri Phaedri fabularum, anno 1745 editi

'Fabularum cur sit inventum genus', Phaedrus his. docet: servos dominis suis obnoxios sermone proprio, quae dicere voluissent, dicere ausos non esse; ita 'in fabellas' ea transtulisse, ut 'calumniam' eluderent bestias inducendo loquentes et stultitiam pravosque mores dominis ante oculos proponendo. Quem enim fugit Phaedro ipsi temporibus imperatoris Tiberii aerumnas et infortunia ferenda fuisse?

Alii apologi mores docent, alii sunt saturae, sensu latiore; sicut Horatius munus poetarum his descripsit: "aut prodesse volunt aut delectare poetae / aut simul et iucunda et idonea dicere vitae."

Auctores clarissimi sunt Graecus Aesopus, Romanus Phaedrus, propius nobis Gallicus Ioannes de La Fontaine, Russicus Ioannes Krylov. In litteris Sanscritis sunt duae apologorum collectiones: Hitopadeśa vel Consilia amicalia et Pancatatra vel Quinque regulae. Collectio apologorum Armenica est Liber vulpis. Parabolae Iesu etiam apologi dici possunt.


Notae

Nexus interni

Nexus externi

Apologus  Vicimedia Communia plura habent quae ad apologos spectant.
Apologus 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


Tags:

AesopusAnimalComoediaFabulaMythosNarratioPhaedrusPlantaPoësis epicaTragoedia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Citrullus lanatusPolitiaPrieneLondiniumBulgariaIPv6TurciaAngkor Wat1804AcheruntiaPaulus Neruda1484Nationes UnitaeAgerulenAlfredus Ludovicus KroeberTiencinumIosephus StalinLaurentius BirdZdenek SykoraJuventus FC4 DecembrisCaliforniaCicero11 IanuariiMarcellus IIVillers-au-Bois638HongcongumRegnum Hierosolymitanum1818Caecilius Statius1644MareFocusPermiaCarolus SpurgeonLingua Lusitana1951Matthaeus RicciCollegium (ius)LituaniaCoffeumCulturomia19821207 OsteniaHenricus VIII (rex Anglicus)VilnaCostaricaAquariumArs ingeniariaIapudiensis-Seniensis (regio Croatiae)AvisAppius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)Cantabrigiensis comitatusHerbertus SpencerInsulae (urbs Franciae)Regnum CypriFranciscopolis (California)7565 ZipfelTrulleum1770AthenaeEthicaLogotypus1977IsraëlitaeEpicentrumBad IschlNeograece1763🡆 More