Aegidius Franciscus de Gottignies, natus die 10 Martii 1630 in urbe Bruxellarum et vita functus die 6 Aprilis 1689 Romae, erat sacerdos e Societate Iesu et inclytus mathematicus natione Belga.
Aegidius Franciscus de Gottignies, e nobili stirpe natus, filius erat Augustini de Gottignies, viri inter summos magistratus praepollentis atque Septem Nobilium familiarum Bruxellensium sodalis.
Antequam intravit in Societatem Iesu discipulus fuit Gregorii a Sancto- Vincentio. Postea inter novensiles ordinis Iesuitarum numeratur in urbe Mechliniae.
Propter eius mirabiles dotes ad scientiam mathematicam addiscendam missus est Romam in Collegium Romanum Iesuiticum, in quo doctrina mathematica maxime florebat.
Anno 1660 sacerdotio auctus est, et paulo post iam factus est professor rerum mathematicarum in eodem collegio in quo docuit usque ad suum obitum qui evenit anno 1689.
Notissimus erat inter doctos Romanos quibuscum strenue operam dabat.
Primum sese dedit astronomiae, quae tunc temporis post novas inventiones Galilaei maxime florebat propter nova instrumenta optica inventa. Ita in quadam epistola, nonnullas observationes Iohannis Dominici Cassini, astronomi regis Ludovici XIV, de ecclipsi planetae Iovis in dubium vocavit.
Sed etiam tractavit scientias naturales et logicam scientificam, qua in doctrina valde gaudebat inquirere.
Etiam delineavit specimina novorum instrumentorum scientificorum.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Aegidius Franciscus de Gottignies, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.