Angelus

Haec pagina spirito explicat.

Si aliud quaeris quod etiam "Angelus" appellatur, vide Angelus (discretiva).

Angelus (-i, m.; Palaeograece ἄγγελος 'nuntius') est spiritus opinabilis, cuius ingenium in variis religionibus et mythologiis invenitur, praesertim qui deum servit. In Christianismo, diabolus etiam angelos habere dicitur, qui a Deo deverterunt. Nonnumquam angeli depicti sunt ut homines alati, quibus halo sive corona lucis circum caput est. In Zoroastrianismo et fidibus Abrahamicis, nonnunquam tamquam spiritus augusti benevolentes esse dicuntur, qui agunt inter caelum et terram tamquam vel mediatores, vel spiritus custodes, vel vis pro hominibus.

Angelus
Carmen Angelorum. Pictura olearia a Gulielmo Adolpho Bouguereau anno 1881 picta.
Angelus
Angelus Vulneratus. Pictura a Hugone Simberg, 1903.
Angelus
Statua cuiusdam angeli (Hafniae, 2012).

Origo vocabuli

Angelus, vocabulum Latinum, ex lingua Graeca antiqua communi sumptum est, id est ἄγγελος (ángelos) 'nuntius, legatus', vocabulum affine verbo ἀγγέλλω (angéllō), quod 'adnuntiare, referre nuntium' interpretatur. Antiquissima verbi forma est Mycenaea lingua a-ke-ro litteris Lineare B scripta.

Imprimis ángelos est interpretatio verbi Hebraii mal'akh, quod simpliciter 'nuntius' interpretatur, naturae notione vel divinae vel humanae carens. Hieronymus autem in suis Bibliis Sacris conversis decrevit duas notiones: ubi prior enim textus verbo mal'akh atque ángelos ad hominem vocandum utebantur, Hieronymus "nuntius" ac "legatus" utebatur; cum autem supernaturale de spiritu loqueretur, verbum angelus apparet. Quod discrimen invenitur in posterioribus Bibliis conversis, in priscis exegetibus Iudaeis Christianisque, denique in studiosis hodiernis.

Chori angelorum

Sphaera prima

Sphaera secunda

Sphaera tertia

Nexus interni

Nexus externi

Angelus  Vicimedia Communia plura habent quae ad angelos spectant.

Tags:

Angelus Origo vocabuliAngelus Chori angelorumAngelus Nexus externiAngelusAngelus (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AequatoriaGoogleOrdo IlluminatorumSubiectum (grammatica generalis)Anime10 AprilisPediludiumUmerus6 FebruariiPrincipatus MonoeciAfrica SeptentrionalisElectronica23 AprilisSapphoNihil prius fideFons sacerBavariaPropugnaculumPulmoLiber GenesisVisigothiStutgardiaArgentinaAdinianum (Croatia)Numerus incolarumIemeniaIndex dierum calendarii RomaniYouTubeFinniaParensGeographiaMilitia Sancti IacobiUngersheimAutocinetumCivitas VaticanaDermatoma (Anatomia)Iuppiter (planeta)Actus sexualesBarcinoFranciscus AssisiensisHafniaDies VenerisIura humanaAmorSussexiaSystema internumAsia MinorRenascentia litterarumFidelis de SigmaringaSclopetum striatumPhilippus BiagioliLiberum arbitriumSexualitas humanaHarpyiaeLiquidum15 Novembris2007HispaniaOriensEcclesia Catholica RomanaMiles regularisUniversitas OxoniensisTransisalaniaAstulphusMediolanumApoplexia cerebriRoma antiquaSusPauperes commilitones Christi Templique Salomonici🡆 More