Vocalis Anterior Artata Rotundata

Vocalis anterior artata rotundata est compar vocali sonus rotundatus, qui in systemate Abecedarii Phonetici Internationalis notatur.

Anteriore enim parte linguae ad palatum adpropinquante, aer per meatum quam angustissimum procedere cogitur. Insuper rotundatis sive "appressis labris" pronuntiatur.

De y Latina

Vocalis anterior artata rotundata [y] aliena erat a priscis Romanis, qui suo sermone Latino utebantur eumque in ceterorum Italorum fines expandebant. Iunctis Graecis cum Romanis saeculo II a.C.n. nomina et vocabula Graeca Latine pronuntianda scribendaque erant. Sed Y Graeca primum V littera reddebatur (sicut Πύρρος > Burrus apud Ennium) et sine dubio [ u ] pronuntiabatur. Mox tamen in eruditorum circulis Y littera ex alphabeto Graeco adsumpta est. In vulgari sermone plus minus perstitisse videtur [u] pronuntiatio, sicut in κρύπτα, cuius pronuntiatio vulgaris crupta et testimonio epigraphico et etymologia Romanica (crupta > It. grotta 'spelunca') confirmatur.

In nonnullis dialectis Graecis, Υ non iam labris rotundatis pronuntiabatur, sed [ i ] sonabat. Itaque γῦρος 'circulus, ambitus' in Latinitate posteriore et gyrus et in sermone vulgari girus reddebatur, de quo admonuit Valerius Probus in Appendice sua. Honore et praelatione Y litterae etiam multae nascebantur formae hypercorrectae, in quibus Y pro V aut I scribebatur, sicut inclyta pro incluta aut sylva pro silva

Notae

Bibliographia

  • Allen, W. Sidney. 1978. Vox Latina. Editio secunda. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Ullmann, Karl. 1893. Die Appendix Probi. Romanische Forschungen 7: 173–45, 226.

Tags:

Abecedarium Phoneticum InternationaleLingua (anatomia)Meatus vocisVocalis anterior artata non rotundataY

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Alexander MagnusIosephus (sanctus)Ruthenia AlbaAdamnanus de IonaLucia SalanivietnamiaNumerus librarius internationalis unificatusPrincepsJDe bello GallicoVolvo PersonvagnarLyndon B. JohnsonFumisugiumPetrus BetancurLibro della cocinaBotaniceRequiemPulveris hauritoriumHomo sapiensMursaAbecedariumMonacumSeptentrioCarolus PuigdemontConsulThebae (Aegyptus)SericumLingua TheodiscaTechnologiaMundusHomoSollemnitas Omnium SanctorumAustraliaTelecommunicatioMaria de BituriaPlanities elevataArs coquinaria BritannicaSixtus VCanadaC++Vicipaedia LatinaMalus sieversiiCorpus PlatonicumIKEAByzantiumer28oArsLiuva II (rex Visigothorum)Strongyle insulaIntestinum tenueLingua HomericaIesusConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoPornographiaSeraiumSlumdog MillionaireRobigaliaFamilia Thomae Mori (pictura)VitaPronuntiatus LatinusNapoleo I (imperator Francogallorum)LunaSaeculum 1GermaniaGastellusRaj Koothrappali (persona ficta)CoreaUniversumEdictum generale de protectione datorumAugustus (imperator)🡆 More