Vocalis Anterior Artata Non Rotundata

Vocalis anterior artata non rotundata est vocalium anteriorum maxime artata, quae in systemate abecedarii phonetici internationalis notatur.

Anteriore enim parte linguae ad palatum adpropinquante, aer ex pulmonibus efflatus per meatum quam angustissimum procedere cogitur.

Vocales IPA
Anterior Centralis Posterior
Artata
Paene artata
Semiartata
Media
Semiaperta
Paene aperta
Aperta
Vocalis Anterior Artata Non Rotundata
•
•
ɨ
ʉ
•
•
ɪ
ʏ
•
ɪ̈
ʊ̈
•
ɯ̽
ʊ
•
e
ø
•
ɘ
ɵ
•
ɤ
o
•
ø̞
•
ə
ɵ̞
•
ɤ̞
•
ɛ
œ
•
ɜ
ɞ
•
ʌ
ɔ
•
æ
•
ɐ
ɞ̞
•
a
ɶ
•
ä
ɒ̈
•
ɑ
ɒ

Abecedarium Phoneticum Internationale
De hac formula

De i Latina

In lingua Latina i, sive brevis sive longa est, eadem littera scribi solet. Constat quidem hos sonos adeo inter se differre, ut descriptio supra exposita potius ī longae quam i brevi respondeat. Testimonio enim grammaticorum confirmatur [i] et [e:] (sive [ē]) pertenui discrimine acustico separari. Itaque Pompeius grammaticus huic consilio Terentiani Mauri, "quotienscumque e longam volumus proferri, vicina sit ad i litteram", ipse addit: "ipse sonus sic debet sonare,[] quo modo sonat i littera. quando dicis ēvitat, vicina debet esse, sic pressa, sic angusta, ut vicina sit ad i litteram." Quae vicinitas acustica etiam ex eo patet, quod in inscriptionibus interdum e pro i brevi (sicut TREBIBOS tribibus; MENVS minus) et i pro [ē] longa (sicut MINSIS mēnsis) scripta est. Ut ex grammaticorum adnotationibus apparet, pronuntiandi ratio per totam Latinitatem mansit.

Constat igitur solam [ī] longam linguae Latinae definitioni q.e. vocalis anterior artata non rotundata respondere, cum i brevis re vera paene artata sive [ɪ] sit.

Notae

Bibliographia

  • Allen, W. Sidney. 1978. Vox Latina. Editio secunda. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Coleman, R. G. G. 1962. "Some allophones of Latin /i/." Transactions of the Philological Society 80–104.
  • GL = Grammatici Latini ex recensione Henrici Keilii, vol. V: Pompeii Commenum artis Donati. Teubner, 1868, p. 95-312.

Tags:

Abecedarium Phoneticum InternationaleLingua (anatomia)Meatus vocisVocalis anterior

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AngliceIus RomanumInquisitio haereticae pravitatisDionysius GothofredusLatinitas medii aeviMichael GorbačëvHomoTabella tributariaDovreLingua GraecaLaociusCivilitasNationes UnitaeCanisGPulmoSelenaHomo sapiensNumeri RomaniMediolacumArteria coronaria sinistraPotioIPv6MusicaMorbus venereusMammuthusEuropaNegotiumContinuatio HispanaGermania nazisticaCivitas VaticanaImperatores SinarumMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Pagina primaSacrum Romanum ImperiumSermo patriusIliasBoston Evening TranscriptConstans PlanckianaAurumIenumVicimediaConstantinopolisAnthropologiaAlexius NavalnyjCronusGraecia antiquaGuillelmus de OckhamMinscumFranciscus a Goya et LucientesDies DominiNationes mundiCherubimElizabeth II (regina Britanniarum)Procestrum princepsUlixesStelaIncunabulaSumma facultatum diversarum plantarumMors voluntariaHora aureaFlorentiaAustraliaGlasguaMemento mori!Gulielmus ShakesperiusCabaIacobus BurnhamBasilius MagnusMediolanumMartyres Iaponici XVIMacedonia SeptentrionalisPenis🡆 More