Tauri

Tauri (Graece Ταῦροι) fuere populi antiqui, incolae litoris meridiani (ut plurimum, regionis montanae) Crimaeae, quae secundum eos Tauria vel Chersonesus Taurica vocabatur.

In operibus geographorum historicorumque Graecorum (Herodoti, Strabonis) et Romanorum (e.g. Taciti) a saeculo sexto a.C.n. ad initium saeculi secundi p.C.n. commemorabantur, gradatim enim cum Scythis mixti sunt (idcirco autem a Plinio Scythotauri, vel etiam Tauri Scythae ac Tauroscythae nominati).

Tauri
Tabula Crimaeae terrarumque adiacentium saeculo secundo a.C.n. cum terra Taurorum colore viridi tincta.

In mythologia Graeca Tauri populus chersonesi Tauricae erant qui deam quandam Artemidi a Graecis adsimulatam sacrificiis humanis colebant. Quorum regem Thoantem Euripides in tragoediam Iphigenia in Tauris inducebat qui iam persona tragoediae Sophocleae hodie deperditae Chryses fuerat.

Notae

Nexus externi

Tags:

Cornelius TacitusCrimaeaGaius Plinius SecundusGeographusGraeceGraeciHerodotusHistoricusImperium RomanumSaeculum 2Saeculum 6 a.C.n.ScythaeStrabo

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

2007Facialis (actus sexualis)Vicipaedia LatinaMacedonia SeptentrionalisCivitas PalaestinaeAurelianumLingua Graeca antiquaAlea (modus ludendi)RussiaIliasZodiacusRegishemiumStellaIoannes Volfgangus GoethiusIncursio Russica in Ucrainam (2022)Matrix (pellicula)ThailandiaCervesiaInformaticaVehiculumInterreteGediminas KirkilasRegnum ParthorumLinguistica23 AprilisTuba clarisonaWallo2024ExercitusTantalusMarcus AureliusVladimirus PutinCorpus mammillareTempusCarolus III (rex Britanniarum)VicinuntiiCaelumDecalogusFranciscus Petrus SchubertMediolanumCatharevusaPalesSolanum lycopersicumFranciaNovum EboracumEl NiñoScientia (ratio)MedicinaTellus (planeta)IsraëlChiosIraniaFaust (Goethe)VicimaniaVicimediaTyrannisRichardus DedekindBellumMilleViciLudovicus XIVArgentina🡆 More