Stauropolis, vulgo Stavropol (Russice Ставрополь, e Graeco crucis urbs), est urbs in Russia, in Caucaso Septentrionali sita; caput territorii Stauropolitani est.
Circa 434 milia incolarum habet. Stauropolis est valens sedes scientiae, culturae, mercaturae et industriae. Locus intersectionis viarum est, stationem ferriviariam et aeroportum habens.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Haec pagina de urbe Caucasica explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Stauropolis" appellatur, vide Stauropolis (discretiva).
Stauropolis anno 1777 castrum condita, anno 1785 statum urbis obtinuit, cito valens sedes oeconomica Caucasi Septentrionalis facta. Ab anno 1822 metropolis fuit regionis Caucasicae Imperii Russici, anno 1847 in gubernium Stauropolitanum renominatae. Anno 1924, gubernio Stauropolitano abolito, Stauropolis inclusa est in territorium Septentrio-Caucasicum, et, ab anno 1935 Vorošilovsk (in honorem Clementis Vorošilov) nominabatur, extremo anno 1936 facta est sedes administrativa territorii illius, anno sequenti in territorium Ordžonikidzense (secundum Gregorium Ordžonikidze) renominati. Anno 1943 nomen priscum urbi reversum est, territorium autem renominatum est Stauropolitanum.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stauropolim spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Stauropolis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.