South Park ('Ager Australis') est satirica picturarum animatarum series televisifica Americana.
Ab Matthia Stone et Trey Parker creata, atque in Civitatibus Foederatis abs Comedy Central distributa et emissa ex 1997 ad diem hodiernum (2010), nunc iam series tredecim tempora numerat.
South Park vicissitudines Stanislae, Coelii, Erici, et Kenethi narrat, quattuor puerorum tertii gradus scholaris, qui urbiculam Agri Australem, in Colorato sita, incolunt. In principio picturae cum technica animationis caesurarum et quadrum per quadrum animabantur ubi photogrammata erant facta collocandis particulis cartellarum sub fundum. Haec enim paulatim ab animatione computatrorum substituta est.
Ager Austri saepe ferox satura contra mores populorum solis occidentis esse putatur: nam episodium Agri Austri saepe narrat de factis temporum currentium, de stultitia hominum publicorum, de corruptione morum et de omnibus rebus hodiernis quae videntur esse insanae et turpes, stultae, et contemnendae.
In Agro Austri, primam partem agunt quattuor pueri (Stanislaus Marsh, Ericus Cartman, Coelius Broflovski, et Kenethus McCormick) novem annorum nati, qui ipsi sunt exemplaria stultitiae et roboris comicae hodierni temporis.
This article uses material from the Wikipedia Latina article South Park, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.