Smyrna seu Zmyrna (Graece Σμύρνα, Ionice Σμύρνη; Turcice İzmir) est antiqua urbs Turciae 2 732 669 incolarum, tertia Turciae Mari Aegaeo adiacens, quae dicitur margarita Aegaei.
Smyrna est caput provinciae eiusdem nominis. Annis inter 1733 et 1922 illustris Schola evangelica urbem ornavit.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam discretivam: Smyrna (discretiva)
Smyrna urbs antiquissima est. Iam de Smyrna (nomine ti-Smurna) ab Assyris scriptum est prima parte millennii secundi a.C.n.
Usque ad annum 1923, magna pars incolarum Smyrnae Graeci erant.
Antiquis temporibus commercium maritimum Smyrnam in primis opulentavit, quae tamen et in historia artium nota est. Nam multae officinae ibi pulcherrima signa fictilia producebant. Quae sigella (parva enim saepe erant) iam nono decimo saeculo ab amatoribus et museis colligi coepta sunt. Inter quae genus quoddam morbos et membra turpiter depravata exprimebat: fortasse usui erant in medicorum scholis. Alterum genus ad pulchritudinem supra naturam spectabat, magnis operibus illustrium sculptorum imitandis, ut Polycliti vel Lysippi. Tertium genus ("Ridicula" nonnumquam appellata) homines in vita quotidiana sic depingebat, ut vitia in maius exprimerentur, sive ad risum movendum, sive, cuiusdam fascinii instar, ad malam fortunam avertendam.
Secundum Vitam Homeri mythistoricam, Herodoto falso adscriptam, Homerus, Graecorum praeclarissimus poeta, Smyrnae natus est. Nummus aeneus quoque ibi percussus ab incolis poetam ut suum vindicantibus Homerion dicebatur
Ibidem re vera nati sunt aut vixerunt multi clari homines, inter eos:
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Adana • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Canthoum • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erivanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Haiphongum • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachium • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandalay • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rangunum • Rawalpindi • Riadum • Saitama • Sanaa • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Taskentum • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Vasetum • Yokohama
This article uses material from the Wikipedia Latina article Smyrna, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.