Renovatio Carolingiana

Renovatio Carolingiana vel Instauratio Carolingica fuit incrementum artium et scientiarum sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae, et architectura denuo florebant.

Renovatio Carolingiana
Aula portaria Lauriscae(de) (monasterii Laureshamensis).
Renovatio Carolingiana
Sella imperialis in Ecclesia Aquensis.
Renovatio Carolingiana
Codex Aureus Laureshamensis.
Renovatio Carolingiana
Effigies Terentii.
Renovatio Carolingiana
Minuscula Carolingiana.

Contextus

Homines Europae Occidentalis Aetate Merovingiana scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex saeculo quinto ubique in Europa exstincta est. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuisse hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsa est. Ex temporibus exeuntis saeculi sexti usque ad saeculum octavum nullas recursiones ad textus antiquae aetatis reperimus.

Architectura

Carolus aedes sacras Noviomagi Batavorum et Aquisgrani aedificandas curavit. Ecclesia Aquisgranensis octigona, etsi templum Sancti Vitalis Ravennatensis in memoriam revocat, tamen hoc habet proprium, quod latera exterius duplicata sunt. Videntur architecti hoc exemplum esse secuti aliis in sacellis, ut puta in aedificando sacello castelli Divodurensis. Nonnumquam ecclesiis data est forma crucis (crux immissa), uti ecclesiae Sanctae Michaelis Fuldae (819) aut ecclesiae abbatiali Hersfeldae (850). Nonnumquam presbyterium est duplicatum (uti in monasterio Augiae Divitis), interdum duplicatum transeptum (ut in ecclesia Sancti Pantaleonis Coloniae Agrippinae, 980). Non raro invenitur etiam opus occidentale (sicut in ecclesia cathedralis Wormatiensis, 1016).

Renovatio artium

Carolus Magnus ex fere anno 777 multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo collegit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologicis, historicis, poeticis facta est.

Scientia

Inter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:

  • Institutio bibliothecae regiae, quae omnia scripta „sacra“ et „saecularium litterarum“, i.e. praecepta Christiana una cum eis veterum auctorum, continuit
  • Inventio novae scripturae Minuscula Carolingiana vocatae
  • collectio atque reproductio litterarum veterum auctorum Romanorum
  • divulgatio certorum litterarum sacrarum textuum (e.g. Bibliae Alcuini), Sacramentarii et Regulae Benedicti)
  • Edicta et Capitularia, quibus monasteria ecclesiaeque monebantur, ut maiorem operam litteris darent (e.g. Epistula de litteris colendis vel Admonitio generalis anno 789 edita)
  • Renovatio scientiae Romana in disciplina architecturae atque artium.

Notae

Nexus interni

Tags:

Renovatio Carolingiana ContextusRenovatio Carolingiana ArchitecturaRenovatio Carolingiana Renovatio artiumRenovatio Carolingiana NotaeRenovatio CarolingianaArchitecturaArsCarolus MagnusFloruitImperatorLatineScientia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ImperatorPalaestra LatinaDies IovisPetrusMorbus comitialisPapaLingua GraecaSorecinaVladimirus PutinSalusIoannes (apostolus)Rosarium (oratio)Solanum lycopersicumAlea (modus ludendi)IliasUgandaTagaliGaius AntoniusGerardus DorneusParticularum acceleratrumVandalitiaMMMCertamen mundanum pedilusoriumMartinus BormannLingua ItalianaMarcus Tullius CiceroZodiacusAedificiumNumerus incolarum6 FebruariiTelevisioPontus EuxinusCivitas VaticanaLuxemburgumGeorgia MeloniNihil prius fideScientia civilisSloveniaEcclesia Catholica RomanaTrypanophobiaHunniHistoriaUniversitasLudus pokerianusLitteraeTitus Maccius PlautusPoemaNero Claudius Caesar Augustus GermanicusDomina ferarumCorpus mammillareGrammatica LatinaAngliceChiosIncursio Russica in Ucrainam (2022)XenophonCanadaSicilia (regio Italiae)MonacumScientia (ratio)Fossa MariannensisImperium Romanum OccidentalePistillumHispaniaAristotelesAurumPaulopolisMedicina🡆 More