Renascentia Litterarum Saeculi 12

Renascentia litterarum saeculi XII praeter litteras etiam societatem hominum, modum rei publicae gerendae, commercium mutavit et eruditionem humanitatemque scientiis ac philosophia adiuta per Europam funditus renovavit.

Renascentia Litterarum Saeculi 12
Inventa artificum architecturam gothicam augebant.

Quid nomen renascentiae sibi velit

Carolus Homerus Haskins primus de quadam renascentia saeculo duodecimo facta scripsit:

Saeculum duodecimum per Europam excelluit vita recente atque vigente. Nam temporibus expeditionum sacrarum, urbium surgentium, civitatum primarum nationalium occidentis, ars romanica floruit, gothica incohavit, litterae linguis vernacularibus edi coeperunt, auctores Latini antiqui cum poesis tum iurisprudentiae denuo lecti, scientiae Graeciae antiquae quibusdam Islamicis additis et philosophia Graeca receptae sunt, universitates per Europam condebantur.

Operibus Aristotelis denuo inventis, ratio discendi nova orta est, quam scholasticam appellant. Quae elucere coepit e scriptis philosophorum medii aevi Iudaicorum atque Islamicorum illi obligatorum, quorum maxime Maimonidis Avicennaeque, et eis philosophorum Christianorum eos sequentium, ut Albertus Magnus, Bonaventura, Petrus Abaelardus. Scholastici experientiam profitentes doctrinas ecclesiae ratione affirmaverunt. Repugnaverunt cum mysticae Christianae tum eis, qui Platonem Augustinumque sequentes mentem ab anima separarent ("Dualismus mentis"), mundum autem malignum esse censerent.

Praestantissimus inter scholasticos, Thomas Aquinas viam a Platone atque Augustino ad Aristotelem flexit. Ratione nova usus, mentem, cum nascatur, tabulam rasam esse demonstravit, quae ob scintillam quandam divinam apta fit ad cogitandum vel ad formas cognoscendas.

Notae

Tags:

CommerciumEducatioEuropaHumanitasLitteraePhilosophiaRespublicaScientia (ratio)Societas hominum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

NederlandiaHTMLSinus ThermaicusNovum Eboracum (urbs)QEDGeorgius CassanderCastratioCarnotesHeliopolis (Libanus)101955 Bennu2884 ReddishUcrainaMonoecus (urbs)MammaCommerciumKingstonium ad TamesimLingua AnglicaLeontiusCosmologia cyclicaIudaeiOeconomiaTheodisceUniversitas CantabrigiensisFelesMedium aevumPoliticusAutessiodurumThesea navisZea maysGraeciaLinguae gesticulatoriaeViciSenectusDhammacakkappavattana suttaLingua IaponicaPaulopolisRes Publica RomanaLibera res publica RomanaBratislaviaVelitraeCorinthusSergius KirovNero Claudius Caesar Augustus GermanicusWikimediaSociologiaMahometusMare MediterraneumMossPhysicaVitae parallelaeActus sexualesSedes Suburbicaria AlbanensisCatholicus (notio)Sexualitas humanaHorstius KöhlerPancreatitisPersecutiones Christianorum RomanaeLingua Francogallica7 FebruariiNucara1996Lacinia GazeticaHebdomada SanctaAlexander StubbArmandus Ioannes Plessaeus RichelaeusDivioChimaeraMedicina dentiumDaniel KahnemanNarthexHydrargyrum🡆 More