Zea Mays

Zea mays (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate communi zea seu maizium (Hispanice maíz, a lingua Taino mahiz), est gramen familiae Poacearum, frumentum ab Indis in Mexico australi temporibus praehistoricis, abhinc annorum 10 000 fere, primum excultum. Foliaceae plantae caulis inflorescentias pollenaceas separatasque inflorescentias ovuliferas (spicas) parit, quarum nuclei sunt semina.

Zea Mays
Zea mays

Classis : Liliopsida 
Ordo : Poales 
Familia : Poaceae 
Genus : Zea 
Species : Z. mays 
Zea mays 
L.  
Zea Mays
Nuclei maizii.

Nuclei, botanice fructus habita, ut holus vel amylum in arte coquinaria adhibentur. Olmeci et Maiae permultas varietates maizii, et molitas et per nixtamalizationem commutatas, coquere solebant. A medio fere millennio tertio a.C.n., maizium per multum Americae excolebatur. Tota regio retia commercii condidit in residuo et varietatibus messium maizi posita. Exeunte saeculo XV ineunteque XVI, cum America ab Europaeis colonizata esset, exploratores mercatoresque maizium ad Europam importabant, quod in alias civitates introducebant. Cultura maizii ad cetera quoque loca mundi extensa est, quod sub diversis caelis crescit. Varietates saccharo plenae, maizium dulce appellatae, pro cibo humano usitate excoluntur, dum varietates maizii agrestis pro victu animalium sunt. E granis Zeae maydis varietatis evertae maizium inflatum praeparatur.

Maizium ad usus plures per confectionem nixtamal(en) paratur. Mesoamericani varias potiones et pultes e maizio faciunt, inter quas balché, posolli(en), atolli(en), pinolli(en).

Notae

Bibliographia

Grana maizii flava
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 360 kJ
Carbohydrata 18.7 g
Amulum 5.7 g
Sacchara 6.26 g
Fibrum 2 g
Pingue 1.35 g
Proteinum 3.27 g
Tryptophanum 0.023 g
Threoninum 0.129 g
Isoleucinum 0.129 g
Leucinum 0.348 g
Lysinum 0.137 g
Methioninum 0.067 g
Cystinum 0.026 g
Phenylalaninum 0.150 g
Tyrosinum 0.123 g
Valinum 0.185 g
Argininum 0.131 g
Histidinum 0.089 g
Alaninum 0.295 g
Acidum asparticum 0.244 g
Acidum glutamicum 0.636 g
Glycinum 0.127 g
Prolinum 0.292 g
Serinum 0.153 g
Aqua 75.96 g
Vitaminum A equiv. 9 μg (1%)
- luteinum 644 μg
Thiaminum 0.155 mg (12%)
Riboflavinum 0.055 mg (4%)
Niacinum 1.77 mg (12%)
Acidum pantothenicum 0.717 mg (14%)
Vitaminum B6 0.093 mg (7%)
Folatum 42 μg (11%)
Vitaminum C 6.8 mg (11%)
Ferrum 0.52 mg (4%)
Magnesium 37 mg (10%)
Manganum 0.163 mg (8%)
Phosphorus 89 mg (13%)
Kalium 270 mg (6%)
Zincum 0.46 mg (5%)
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
    Fontes antiquiores
    Eruditio
    Aliae encyclopaediae
  • Ruben G. Mendoza, et Irene Casas, "Maize" in Solomon H. Katz, ed., Encyclopedia of Food and Culture (Novi Eboraci: Scribner, 2003) vol. 2 pp. 417–431

Nexus externi

Zea Mays 
Inflorescentia mas, tassel Anglice appellata, in multis floribus parvis consistit.
Zea Mays 
Inflorescentia feminea, cum serica iuveni.
Zea Mays 
Flores mares.
Zea Mays 
Exoticae maizii varietates conliguntur ad addendam diversitatem geneticam.
Zea Mays  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • GrassBase • Plant Name Index • IUCN Red List • "Zea mays" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Zea Mays  Vide "Zeam mays" apud Vicispecies.
Zea Mays  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zeam mays spectant.

Tags:

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Publius Vergilius MaroFinniaSculpturaThe BeatlesAchaemenidae2004Atropatene (res publica)Cumulus stellarum apertusActivismusFamilia HanAmerica SeptentrionalisProkaryotaAlexander BlokHomosexualitasHTMLInfinitasEcclesia Catholica RomanaSecta SiiticaNovum EboracumRes publica popularis SinarumMassachusettense Institutum TechnologiaeLingua IaponicaAntverpiaPublius Ovidius NasoBulgariaAetas aurea IslamicaRamus interventricularis anteriorMinutumSecundum bellum mundanumLiberum arbitriumAngelopolisCultura MycenaeaAngliceNitrogenium1953LituaniaCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisRomani antiquiSanctus AmarinusAbbatia MurbacensisPrometheusAurumSanctus DionysiusCarolus PuigdemontImperfectum22 AprilisPanisVelociraptorChoaspesEstoniaHymnus nationalis ChiliaeTramenIntellegentia artificialisSventopolcus (magnus dux Kioviae)SuhartoNumerus librarius internationalis unificatusFirefoxLoxodonta africanaIus gentiumAeneis21 Aprilis10 OctobrisGaius Iulius CaesarSchisma anni 1054ArtaxerxesPatres EcclesiaeAlexander MagnusDialectusConstantinopolisKalium🡆 More