Proelium Poltavense

Proelium Poltavense commissum est die 28 Iunii 1709 sive 8 Iulii 1709 stylo vetere prope Poltavam, urbem in Ucraina (in parte eius, tunc ad Russiam pertinenti) sitam, inter Russos et Suetos.

Dux Suetorum fuit rex Carolus XII, Russorum Petrus I cognomine Magnus.

Proelium Poltavense
Proelium Poltavense

Carolus rex Suetorum primum cum quadraginta milia militum Smolenscum versus iter fecerat ut ibi commeatum caperet. Imperator Russorum autem Petrus I iusserat omnia deleri, quae Sueti prope Smolenscum invenire potuissent. Carolus ergo consilium cepit ut Poltavam ciborum plenam caperet et ibi exercitum suum cum viginti milibus Cosacis coniungeret. Duo tantum autem milia militum Cosacorum Poltavam iter fecerunt. Poltava defensa est a sex milia Russorum. Ludovicus Loewenhaupt (id est "caput leonis") alius dux Suetorum solummodo octo milia militum Poltavam ducere potuit quia ita cladem a Russis passus erat ut dimidiam partem sui exercitus amisisset.

E contrario Petrus octoginta milia militum adduxerat ex quibus quadraginta milia in proelio pugnaverunt. Iam ante Carolus in alio proelio sauciatus est, tamen pergebat exercitum suum ducere. In Russos non amplius quam viginti duo milites Suetici pugnaverunt. E quibus quattuor milia Poltavam expugnarent. Reliqui Russorum propugnacula aggressi sunt. Russi habebant centum tormenta ignivoma, Sueti autem solummodo duodecim.

In proelio denique octo milia Sueti caesi sunt et idem numerus captus est. 1500 tantum Russi interfecti sunt. Carolus victus se cum foederatis Cosacis Ioannis Mazepae in Moldaviam recepit posteaque ab Ahmedo III Turcorum sultano acceptus est.

Hoc post proelium Russorum potentia in Europa crevit, potestas Suetorum autem in Europa valde deminuta est.

Litterae

Notae

Nexus externi

Proelium Poltavense  Vicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Poltavense spectant.

Tags:

170928 IuniiCalendarium IulianumCarolus XII (rex Sueciae)Petrus I (imperator Russiae)PoltavaRussiaUcraina

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Petrus SeewaldInstitutiones LatinaeDermatoma (Anatomia)SpiritualitasMagnus Ducatus FinlandiaeFridericus X (rex Daniae)Hydrographia HispanicaUnio EuropaeaRuthenia Alba2000Vicimedia CommuniaQuattuor Veritates NobilesBritanniarum regnumUcrainaItaliaSelachimorphaMarcus Valerius MartialisInterrete2006SolCardinalisFinarium (Aemilia-Romania)Matrimonium (sacramentum)GuéronMiles mercennariusUniversitas OlisiponensisPink Floyd27 DecembrisUsus Latinae LinguaeHydroponicaLudusLingua IaponicaLuanda18521996ThessalonicaTitus Annius MiloManihot esculentaHebdomasNova FranciaCoitusPlumbumTina et ViurusCourcelles (Ager Belfortii)Melicope haleakalaeGnosisSimona WeilVulgusItalianeEcclesiaIacobus DelorsSedes Suburbicaria Veliterna-SigninaContentio Arabo-IsraëliticaCocos nuciferaPascha (festum Christianum)CorinthusCarnotesTurma Pedilusoria Nationalis ColumbianaEiaculatumLeontiusGraeciaLingua TurcicaChironGabriel AttalFranciaDavid Lloyd GeorgeDhammacakkappavattana suttaZea maysAtropatene (res publica)1970Cavum dentisConsilium Foederale Germaniae🡆 More