Petrus (Dacoromanice Petre) Tobă (natus die 18 Iunii 1964) vigilis atque rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.
Postquam scholam reliquit, Tobă annis 1985 - 1989 apud Institutum Technicum Constructionum Bucarestense studebat. Ab anno 1990 vigilis publicus in Bucaresta operam dedit. Annis 1991 - 1994 apud Academiam Vigilum Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Annis insequentibus cursum honorum inter vigiles suscepit et annis 2009 - 2010 et 2012 - 2015 praeses vigilum omnium Romaniae erat. Interea fuit secretarius statalis in ministerio rerum internarum Romaniae. Annis 2008 - 2011 apud Universitatem Nationalem Defensionis Carol I studebat et doctor promotus est. Anno 2015 incusatus est, quod magnam partem eius operis doctorabilis aliis ex scriptis descripsisset.
Die 17 Novembris 2015 Tobă novus minister rerum internarum in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est. Succesit Gabrieli Oprea, qui toto cum consilio ministrorum Victoris Pontae die 4 Novembris 2015 se a magistratu recesserat. Die 1 Septembris 2016 se a magistratu recessit, quod vigiles clandestini pecuniae aversae accusati sunt. Die 7 Septembris 2016 minister rerum internarum ei Dragos Tudorache successit.
Tobă uxorem Simonam duxit.
| ||||||||
This article uses material from the Wikipedia Latina article Petrus Tobă, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.