Petri Fabrica (Russ.
Incolas 279 190 habet, quorum 85 centesimae Russi sunt, etiam Careli, Finni, Vepsi, aliique (sed paene quinta pars omnium Carelorum Petri fabricae habitant). In occidentali Onegae lacus ripa sita est.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Petrus I ibi anno 1703 fabricam armariam(ru) aedificare imperavit (quae usque adhuc existit et tractoria hodie efficit). Locus metalli venarum inventarum causa electus est. Catharina II, postquam etiam altera fabrica cannonum hic aedificata est, anno 1777 in numerum urbium Petri Fabricam includit. Caput Gubernii Olonecensis ab anno 1781 Petri fabrica fuit (sed nomen gubernii ab urbe capitali vetere manebat). Annis 1784—1785 Gabriel Deržavin hic gubernator fuit. Saeculo XIX productio metallorum et urbs ipsa crescebant. Annis 1915—1916 ferrivia e Petropoli in Romanam trans Petri Fabricam constructa est. Post Res novas Octobres Petri Fabrica caput Careliae Sovieticae facta est. Tempore Belli Orbis terrarum secundo, annis 1941—1944 ab exercitu Finnico occupata est et Äänislinna nominabatur. Dies festivus urbis in Petri Fabrica est dies Saturni Iunii mensis ultimus.
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petri Fabricam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Petri Fabrica, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.