Papilio gallienus est papilio familiae Papilionidarum, in Nigeria, Cameronia, Republica Democratica Congensi, et media Republica Congensi endemicus.
Hic papilio est sodalis gregis specierum zenobiae, in qua exemplar alarum superiorum est nigrum, lineis maculisque albis vel flavidis praeditum. Latus inferius est brunneum et in basi est area rubra lineis maculisque nigris nota. In area discali est linea flavida lineis venisque nigris praedita. Feminae generis Amauris similes sunt. Ambo sexus caudis carent.
Sodales cladi sunt:
Papilio gallienus Papilionis cyproeofila simillimus est, sed lineas flavidas potius eburneas habet, et linea alae posterioris est multo angustior quam in Papilione cyproeofila, margine interiore curva (Larsen 2005).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Papilionem gallienum spectant. |
Vide "Papilionem gallienum" apud Vicispecies. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Papilio gallienus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.