Felis Murmurillum

Murmurillum (-i, n.) (ex murmurando sive submurmurando) est sonus quem omnia genera felidae faciunt, pars communicationis felium.

Murmurillum inter feles generaque variatur (e.g. magno vel tono). Feles domestici frequentia ab 25 ad 150 vibrationes in temporis secundo submurmurant.

Quamquam murmurillum felidarum ordinatim consociatum est, alia animalia ut procyon submurmurant. Etiam cuniculae, sciuri, lemures cattae, elephantes, et gorillae mandicantes submurmurant.

Machinatio submurmurantis

Contra submurmurans esse res cotidiana, machinatio qua feles submurmurant difficile decreta est, parte propter felem proprietatem anatomicam singulam quae rationem manifesto reddet non habet. Una coniectura, quae studiis electromyographicis sustinet, habet quod feles plicis vocalibus et/vel musculis laryngealibus glottem rapide invicemque dilatant et constringent, ita ad vibrationes inhalando exhalandoque adducit. Sic sonum murmurilli cum harmonicae firmae facit. Murmurilli cum alium sonis potest, quamquam inter feles variat.

Ad tempora recentia, solum feles generis Felis submurmurare potesse opinantur. Feles, autem, generis Panthera submurmurare quoque, sed solum exhalato.

Causae submurmurantis

Felis permulsa, laxans, vel manducans saepe submurmurat. Feles feminae parentes saepe submurmurant. Feles domesticae sauciae, aegrae, vel moribundae quoque submurmurant. Submurmurans possibile eductum est ut signum inter matrem et catulos felium nutrientes. Una theoria postulat quod murmurillum non relaxationem vel expletionem, sed tentamen amicitiae vel studiosus significat. Si feles sit trepida et effugere non possit (fortasse in clinico veteranariale), feles possibile submurmurat ne laedeatur. Paulus Leyhausen, doctor Germanica ethologiae felium, postulat submurmurantem significare non comminationem. Theoriae recentum sunt endorphinam adducere murmurillum faciens. Endorphina sensum salutis producunt et dolorum minuent.

Docti apud Universitatem Sussex anno 2009 demonstrant quod nonnulla submurmurantum videtur modum felium domesticarum domini cibum precantis. Secundum Dr. Karen McComb et gregem, submurmurans a felibus alendis frequenciam acutam quae normaliter non adest habet. Homines dicunt quod necessitatem exquirendis et necessitatum felis placendarum sentiunt; i.e. feles dicit "Ale me!" Sed ille modus submurmurantis solum in felibus quae cognationem privata cum domino habent adesse videtur. Illud "murmurillum precum" differet quam murmurillum normale.

Nexus interni

Notae

Tags:

Felis Murmurillum Machinatio submurmurantisFelis Murmurillum Causae submurmurantisFelis Murmurillum NotaeFelis MurmurillumCommunicatio feliumFelesFelidaeFelisFrequentiaSonusTonus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

CloeliaSecundum bellum mundanumDies IovisFortinus Hippolytus VeraElectronicaDomina ferarumUnio EuropaeaNebula TrianguliAmorVodcaAequatoriaApoplexia cerebriMarcus Tullius CiceroNicolai Klimii iter subterraneumOSI-ISO exemplarMaria de BituriaVesica urinariaHistoriaRomani antiquiDamnum amissorum militumPluto (planetulus)Augustinus DatusMare MediterraneumVicimedia CommuniaNaturaPraeses Civitatum FoederatarumPhilosophia747Lingua PersicaDies MartisTelevisioEducatio inclusivaTrinitasSalusNatesIllinoesiaTransisalaniaDurocortorumRhythmusMorbus comitialisRegnum ParthorumGeologiaAbecedarium Phoneticum InternationaleCorpus mammillareAfrica (provincia Romana)Index dierum calendarii RomaniPurpuraStutgardiaGeorgius (sanctus)Assar TabriziDea maternaSagittaFratres GrimmAngelo di MonteverdePugna ad WagramLiberum arbitriumHermannus WellerUTCPenis hominis25 AprilisNeapolisPetrusLingua FrancogallicaGregorius MendelUnaRoma conditaMarcus Aurelius🡆 More